[ULPIANUS libro uicesimo secundo ad Sabinum. ]
[乌尔比安,源自《论萨宾》第二十二卷。
§32.0.70.prSi cui lana legetur, id legatum uidetur quod tinctum non est, sed αγτοφγές:
] 若有人获赠羊毛,这笔遗赠被认为是不曾染色、而是自然生长的(αγτοφγές)羊毛。
§32.0.70.1Siue autem facta est siue infecta, lanae appellatione continetur.
不论是已加工的还是未加工的,都包含在“羊毛”这一名称中。
§32.0.70.2Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen et subtemen: et Sabinus et netam contineri putat, cuius sententia utimur.
曾有人提出疑问:“羊毛”这一名称是仅包含未纺制的羊毛,还是也包含已纺制的羊毛(例如经纱和纬纱)? 萨宾认为已纺制的也包含在内,我们采纳了他的观点。
§32.0.70.3Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad ad telam peruenisset.
大家赞同,“羊毛”这一名称的适用范围可延伸至其被送上织机为止。
§32.0.70.4Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non sit.
应当知道,脂毛和洗净的羊毛也都包含在内,只要它们未曾染色。
§32.0.70.5Lanae appellatione tomentum non continebitur.
“羊毛”这一名称不包含填料。
§32.0.70.6Sed nec ea lana, ex qua quis quasi uestimentum fecerit ualetudinis uel deliciarum gratia, continebitur.
此外,任何人为了健康或享乐而制成类似衣物的羊毛,也不包含在内。
§32.0.70.7Ne ea quidem, quae fomentationis gratia parata sunt uel medicinae, lanarum appellatione continentur.
甚至连为了热敷或医疗目的而准备的羊毛,也不包含在“羊毛”的名称中。
§32.0.70.8Sed et pelles lanatae contineantur? et hoc lanae cedere manifestum est.
但是,带毛的皮是否也包含在内? 显然,这也归属于羊毛。
§32.0.70.9Lana legata etiam leporinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam ἐριόξγλου appellant.
当遗赠羊毛时,我相信也包含兔毛、鹅绒、山羊毛,以及从树木中取得的、人们称之为 ἐριόξγλου 的材料。
§32.0.70.10Linum autem lana legata utique non continebitur.
但若遗赠羊毛,亚麻无论如何不包含在内。
§32.0.70.11Lino autem legato tam factum quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum.
而若遗赠亚麻,则不论是已加工的还是未加工的,纺制的还是已在织机上但尚未织完的,都包含在内。
ergo aliud in lino quam in lana est.
因此,亚麻的处理与羊毛不同。
et quidem si tinctura linum sit, credo lino continebitur.
事实上,即使是染过色的亚麻,我相信也包含在亚麻中。
§32.0.70.12Uersicoloribus uidendum est.
对于五彩斑斓之物,我们必须予以考量。
et constabat apud ueteres lanae appellatione uersicoloria non contineri, sed ea omnia uideri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque detexta neque contexta sunt.
古人一致认为,“羊毛”这一名称不包含五彩斑斓之物,而所有那些已被染色且纺制、但既未织成也未拼合之物,皆被视为遗赠。
proinde quaeritur, an purpura appellatione uersicolorum contineatur.
于是有人提出疑问,紫色衣物是否包含在五彩斑斓之物的名称中。
et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, uersicoloribus non adnumerari et ideo neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram autem et coccum, quoniam nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror, nisi, aliud sensit testator.
我认为,那些未经染色的物品不属于五彩斑斓之列,因此既不包含白色,也不包含天然黑色或其他天然颜色;但我认为,紫色和绯红色由于完全不具有天然颜色,因此包含在内,除非遗言人另有考量。
§32.0.70.13Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur.
而我认为,“紫色”这一名称包含所有种类的紫色;但绯红色不包含在内,褐藻染的紫色和堇菜染的紫色则包含在内。
purpurae appellatione etiam subtemen factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur.
没有人怀疑,“紫色”这一名称也包含已制成的纬纱;但旨在用于染紫色的羊毛则不包含在内。