[MARCIANUS libro septimo institutionum.
[马尔奇安努斯,源自其《法学阶梯》第七卷。
] §32.0.65.prLegatis seruis exceptis negotiatoribus Labeo scripsit eos legato exceptos uideri, qui praepositi essent negotii exercendi causa, ueluti qui ad emendum locandum conducendum praepositi essent: cubicularios autem uel obsonatores uel eos, qui piscatoribus praepositi sunt, non uideri negotiationis appellatione contineri: et puto ueram esse Labeonis sententiam.
] 在遗赠奴隶但排除商人时,拉贝奥写道,那些为了经营业务而被指定的人,例如为了购买、出租、承租而被指定的人,应被视为排除在遗赠之外;但寝室管理员、膳食采购员或被指定管理渔民的人,则不应被视为包含在“商人”这一名称中。 我认为拉贝奥的观点是正确的。
§32.0.65.1Si ex officio quis ad artificium transierit, quidam recte putant legatum exstingui, quia officium artificio mutatur: non idem e contrario cum lecticarius cocus postea factus est.
如果某人从职务转为技艺,有人正确地认为遗赠消灭,因为职务因技艺而改变:相反的情况并非同样,如同轿夫此后成为厨师。
§32.0.65.2Si unus seruus plura artificia sciat et alii coci legati fuerunt, alii textores, alii lecticarii, ei cedere seruum dicendum est, cui legati sunt in quo artificio plerumque uersabatur.
如果一个奴隶懂得多种技艺,而厨师被遗赠给一些人,织工被遗赠给另一些人,轿夫被遗赠给其余的人,则应当说,该奴隶归属于那些被遗赠其主要从事的技艺之奴隶的人。
§32.0.65.3Ornatricibus legatis Celsus scribsit eas, quae duos tantum menses apud magistrum fuerunt, legato non cedere, alii et has cedere, ne necesse sit nullam cedere, cum omnes adhuc discere possint et omne artificium incrementum recipit: quod magis optinere debet, quia humanae naturae congruum est.
在遗赠发型女奴时,凯尔苏斯写道,那些在师傅处仅呆了两个月的人不属于遗赠范围;但其他人认为这些人也属于遗赠范围,否则,既然所有人仍能学习且每种技艺都有提升空间,就免不了没有任何人属于遗赠范围:后一种观点更应当得到支持,因为这符合人类的天性。
§32.0.65.4Pecoribus legatis Cassius scripsit quadrupedes contineri, quae gregatim pascuntur.
在遗赠牲畜时,卡西乌斯写道,成群放牧的四足动物包含在内。
et sues autem pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssia ait, Δῄεις τόν γε σύεσσι παρήμενον· αἳ δὲ νέμονται πὰρ Κόρακος πέτρῃ ἐπί τε κρήνῃ Ἀρεθογσῃ.
而猪也包含在“牲畜”这一名称中,因为它们也是成群放牧的:因此,荷马最终在《奥德赛》中也说道:“你会发现他坐在猪群旁;它们在科拉克斯岩石旁和阿雷图萨泉水边放牧。
§32.0.65.5Iumentis legatis boues non continentur nec contra.
” 在遗赠驮畜时,不包括牛,反之亦然。
§32.0.65.6Equis autem legatis et equae continentur.
而遗赠马时,也包括雌马。
§32.0.65.7Quibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu cuiusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ouium numero esse uidentur, cum ad tonsuram uenerint.
在遗赠这些(绵羊)时,不包括羔羊;但它们在多长时间内被视为羔羊,必须根据各地的习俗来确定:因为在某些地方,当它们达到剪毛期时,就被视为属于绵羊之列。