[AFRICANUS libro sexto quaestionum.
[阿非利加努斯,源自其《学说问答集》第六卷。
] §32.0.64.prQui filium et nepotem heredem instituerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inuenta est.
] 某人曾指定其儿子和孙子为继承人,并已通过信托将特定的土地以及在其死亡时土地上属于他的所有财产赠与孙子,但账簿除外:在其死亡时,在装有债务人的字据和借据的箱子里发现了现金。
plerisque uidebatur uix uerosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset.
在大多数人看来,遗言人曾考虑到现金似乎是极不可能的。
ego autem illud dignum animaduersione existimabam, cum quis kalendarium praestari alicui uoluerit, utrumne nomina dumtaxat debitorum praestari uoluisse intellegendus est an uero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen kalendario destinata fuerit.
然而,我认为这一点值得注意:当某人希望将账簿给付给某人时,应当理解为他仅希望给付债务人的债权,还是如果从这些债务人处收回了任何资金、但仍拟用于同一账簿,也包括这些资金。
et magis puto, quemadmodum, si exactae pecuniae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret uel minueret fideicommissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant.
并且我更倾向于认为,正如如果收回的资金被重新贷出,债权人姓名的变更不会消灭或减少信托一样,同样地,这些资金本身,如果它们仍拟用于账簿,即用于建立新债权,也应当归属于同一信托。
quin etiam illud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant.
甚至,我认为也可以主张,不仅从债务人处收回的资金,而且因任何原因收回但仍拟用于同一账目的资金,都应当归属于信托。