[AFRICANUS libro sexto quaestionum. ] §32.0.64.prQui filium et nepotem heredem instituerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inuenta est.
[아프리카누스, 학설문답집 제6권으로부터.] 아들과 손자를 상속인으로 지정했던 인물이, 특정 토지 및 그 토지 안에 사망 당시 존재했던 자신의 소유물 전부를, 대출 장부를 제외하고 신탁을 통해 손자에게 주었다. 사망 당시에, 채무자들의 증서와 차용증이 들어 있던 그 궤 안에서 현금이 발견되었다.
plerisque uidebatur uix uerosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset.
다수의 사람들에게는 유언자가 현금에 대해 염두에 두었을 가능성이 거의 없어 보였다.
ego autem illud dignum animaduersione existimabam, cum quis kalendarium praestari alicui uoluerit, utrumne nomina dumtaxat debitorum praestari uoluisse intellegendus est an uero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen kalendario destinata fuerit.
그러나 나는 누군가가 대출 장부를 누군가에게 이행되기를 원했을 때, 단지 채무자들에 대한 채권만이 이행되기를 원했다고 이해되어야 하는지, 아니면 비록 채무자들로부터 회수된 돈일지라도 그것이 동일한 대출 장부에 충당될 예정이었다면 그 돈 역시 원한 것인지가 주목할 만한 가치가 있다고 생각했다.
et magis puto, quemadmodum, si exactae pecuniae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret uel minueret fideicommissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant.
그리고 나는 마치 회수된 돈이 다시 대출되었을 경우 채권 명의의 변경이 신탁을 소멸시키거나 감소시키지 않는 것과 마찬가지로, 돈 자체도 그것이 여전히 대출 장부, 즉 새로운 채권을 생성하기 위해 예정되어 있었다면 동일한 신탁에 귀속되어야 한다고 생각한다.
quin etiam illud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant.
더 나아가, 나는 채무자들로부터 회수된 돈뿐만 아니라 어떤 이유로든 환수되어 동일한 계산에 충당될 예정이었던 돈 역시 신탁에 귀속된다고 주장될 수 있다고 생각한다.