[ALFENUS libro secundo digestorum a PAULO epitomatorum.
[阿尔芬努斯,源自保罗删节的《学说汇纂》第二卷。
] §32.0.60.prCum quaereretur, agni legati quatenus uiderentur, quidam aiebant agnum dumtaxat sex mensum esse: sed uerius est eos legatos esse, qui minores anniculis essent.
] 当被问及被遗赠的子羊应被视为到什么范围时,有些人声称子羊至多是六个月大的;但更正确的看法是,那些未满一岁的子羊是被遗赠的。
esse: sed uerius est eos legatos esse, qui minores anniculis essent.
大的;但更正确的看法是,那些未满一岁的子羊是被遗赠的。
§32.0.60.1Seruis et ancillis urbanis legatis agasonem mulionem legato non contineri respondi: eos enim solos in eo numero haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus causa haberet.
当都市的男女奴隶被遗赠时,我回答说,马夫和骡夫不包括在遗赠之中:因为只有那些家父为了自己生活起居的需要而留在身边的人,才被算作这一数目。
§32.0.60.2Lana lino purpura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum multam lanam et omnis generis reliquisset, quaerebatur, an omnis deberetur.
当为妻子准备的羊毛、亚麻和紫色织物被遗赠给妻子,而死者留下了大量且各种各样的羊毛时,人们询问是否所有的羊毛都应被交付。
respondit, si nihil ex ea destinasset ad usum uxoris, sed omnis commixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum penus legata esset et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias uendere solitus esset.
他回答说,如果他没有从中指定任何部分用于妻子的使用,而是全部混在一起,那么这一考量与遗赠食品储藏物而他留下了许多属于食品储藏物的物品(家父通常卖掉这些物品)的情形并无二致。
nam si uina diffudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen omne in penu existimari.
因为即使他为了自己和继承人的使用而灌装了葡萄酒,但所有的这些仍被认为属于食品储藏物。
sed cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem penus uendere solitum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario darent.
然而,当证实立遗嘱者通常会卖掉一部分食品储藏物时,则已确定继承人应将其中一年所需的部分给与受遗赠人。
sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mulieri satis esset, ea sumeret: non enim deducto eo, quod ad uiri usum opus esset, reliquum uxori legatum esse, sed quod uxoris causa paratum esset.
我认为在羊毛的事情上也应当这样处理,即妻子从中获取足够其一年使用的羊毛;因为并不是在扣除了丈夫使用所需的部分后,剩余的才遗赠给妻子,而是遗赠了为妻子所准备的部分。
§32.0.60.3Praediis legatis et quae eorum praediorum colendorum causa empta parataque essent, neque topiarium neque saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi paratum esse: asinum machinarium legatum uideri: item oues, quae stercorandi fundi causa pararentur: item opilionem, si eius generis oues curaret.
当土地以及为了耕作这些土地而购买和准备的物品被遗赠时,他说,无论是园丁还是护林人都不被视为包含在遗赠中:因为园丁是为了美化,而护林人则是为了保护和看守土地,而非为了耕作。 磨坊用的驴被视为已被遗赠;同样,为了给土地施肥而准备的羊群也是如此;还有牧羊人,如果他是看管此类羊群的话。