Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §32.0.55.pr-32.0.55.10

遗赠中薪柴的定义及与用材的区别

第 4879 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了遗赠中“薪柴(lignum)”的定义,将其与“建筑用材(materia)”相区别,并结合多位法学家的观点,探讨了哪些物品(如未砍碎的树木、芦苇、纸莎草、藤蔓根、烧炭原料、松果等)属于“薪柴”的范畴。

[ULPIANUS libro uicesimo quinto ad Sabinum.
[乌尔比安,源自《萨宾评注》第二十五卷。
] §32.0.55.prLigni appellatio nomen generale est, sed sic separatur, ut sit aliquid materia, aliquid lignum.
] “薪柴(lignum)”这一名称是一个总称,但它是这样被区分的:有的是建筑用材(materia),有的是薪柴(lignum)。
materia est, quae ad aedificandum fulciendum necessaria est, lignum, quidquid conburendi causa paratum est.
用材是建造和支撑所必需的木料,而薪柴则是为了燃烧的目的而准备的所有木料。
sed utrum ita demum, si concisum sit an et si non sit? et Quintus Mucius libro secundo refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, arbores quidem materiae causa succisas non deberi: nec adiecit, si non comburendi gratia succisae sunt, ad eum pertinere, sed sic intellegi consequens est.
但是,这是否仅在木料已被砍碎时才成立,还是即使未砍碎也成立? 昆图斯·穆基乌斯在第二卷中记载,如果土地上的薪柴被遗赠给某人,那么为作建筑用材而砍伐的树木是不应当交付的;他也没有补充说,如果这些树木不是为了燃烧以外的目的而砍伐,就属于受遗赠人,但这样理解是理所当然的。
§32.0.55.1Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appellantura, ueluti uirgae carbones nuclei oliuarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad comburendum possit uti: sed et balani uel si qui alii nuclei.
奥菲利乌斯在《分科法》第五卷中也这样写道:被遗赠薪柴的人,拥有所有不以其他名称称呼的薪柴,例如细枝、木炭、橄榄核,这些是除了燃烧之外不能用于任何其他用途的;此外还包括橡子或任何其他果核。
§32.0.55.2Idem libro secundo negat arbores nondum concisas, nisi quae minutatim conciduntur, uideri ei legatas, cui ligna legata sunt.
同作者在第二卷中否认,尚未砍碎的树木(除非是那些正被砍成碎块的树木)被视为遗赠给了被遗赠薪柴的人。
ego autem arbitror hoc quoque ligni appellatione contineri, quod nondum minutatim fuit concisum, si iam concidendo fuit destinatum.
但我认为,尚未砍成碎块的木料,如果已经注定要用于砍碎(作薪柴),也包含在薪柴的名称中。
proinde si siluam huic rei habebat destinatam, silua quidem non cedet, deiectae autem arbores lignorum appellatione continebuntur, nisi aliud testator sensit.
因此,如果他拥有为此目的而设的森林,森林本身固然不移转,但被砍倒的树木将包含在薪柴的名称中,除非立遗嘱人有其他意图。
§32.0.55.3Lignis autem legatis quod comburendi causa paratum est continetur, siue ad balnei calefactionem siue diaetarum hypocaustarum siue ad calcem uel ad aliam rem coquendam solebat uti.
在遗赠薪柴时,凡为燃烧目的而准备的都包含在内,无论他是习惯用于加热浴室,还是用于设有暖炕的房间,或者是用于烧石灰或烧煮其他东西。
§32.0.55.4Ofilius libro quinto iuris partiti scripsit nec sarmenta ligni appellatione contineri: sed si uoluntas non refragatur, et uirgulae et gremia et sarmenta et superamenta materiarum et uitium stirpes atque radices continebuntur.
奥菲利乌斯在《分科法》第五卷中写道,粗柴也不包含在薪柴的名称中;但如果遗嘱人的意愿不反对,那么细小树枝、捆柴、粗柴、用材的余料以及葡萄藤的茎和根都将包含在内。
§32.0.55.5Lignorum appellatione in quibusdam regionibus, ut in Aegypto, ubi harundine pro ligno utuntur, et harundines et papyrum comburitur et herbulae quaedam uel spinae uel uepres continebuntur, quid mirum? cum ξύλον hoc et naues ξυληγάς appellant, quae haec ἀπὸ τῶν ἑλῶν deducunt.
在某些地区,例如在以芦苇代薪柴的埃及,薪柴的名称中也包含芦苇、供燃烧的纸莎草,以及某些小草、荆棘或野蔷薇,这有什么奇怪的呢? 因为他们将这称为 ξύλον,并将那些从沼泽中运送这些东西的船只称为 ξυληγάς。
§32.0.55.6In quibusdam prouinciis et editu bubum ad hanc rem utuntur.
在某些行省,他们也使用牛粪来做这件事。
§32.0.55.7Si lignum sit paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait Ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione huiusmodi materiam non contineri: sed an lignorum? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia haec testator habuit.
如果木材是准备用来烧制和生产木炭的,奥菲利乌斯在《分科法》第五卷中说,这类材料不包含在“木炭”的名称中;但是否包含在“薪柴”中? 也许有人会说,也不包含在薪柴中,因为立遗嘱人并不是为了当作薪柴而拥有这些的。
sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur.
但是,对于熄灭的柴火以及其他为防产生烟雾而焖烧的木柴,我们应当将其归入薪柴、木炭还是它们自己独立的类别? 更妥当的是,应当将其视为独立的类别。
§32.0.55.8Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem.
涂有硫磺的木条也同样适用这一定义。
§32.0.55.9Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas.
为制作火把而准备的材料,除非立遗嘱人有此意愿,否则也不会被理解在薪柴的名称中。
§32.0.55.10De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.
但是关于松树,完整的松果将包含在薪柴的名称中。

词汇与语法注释

  1. §32.0.55.prsi non comburendi gratia succisae sunt — 关于否定词 non 的指向存在两种解释。一种是将 non comburendi gratia 作为一个整体理解为“为了燃烧以外的目的(如作建筑用材)而砍伐”,但这样很难与主句 nec adiecit ... ad eum pertinere(“他也没有补充说……属于受遗赠人”)取得逻辑上的协调。结合前文 arbores quidem materiae causa succisas non deberi(“为用材而砍伐的树木不应当交付”)的对比,在此应作省略补充理解,即 si non [materiae causa, sed] comburendi gratia succisae sunt(“如果不是[为了用材,而是]为了燃烧而砍伐”)。因此,乌尔比安的意思是:如果不是为了用材(而是为了当柴烧),这些树木就属于受遗赠人,尽管穆基乌斯没有明说,但这样理解是理所当然的。
  2. §32.0.55.6editu bubum — editu 是第四变格名词 editus, -us(源自动词 edo“排出、产出”的完成被动分词)的夺格单数形式,在此指“排泄物(粪便)”。bubum 是名词 bos(牛)的属格复数形式,是替代标准形式 boum 或 bovum 的一种古旧或方言异体。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §32.0.55.pr-32.0.55.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:32.0.55.pr-32.0.55.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。