[ULPIANUS libro uicesimo secundo ad Sabinum. ]
[乌尔比安,源自《萨宾评注》第二十二卷。
§32.0.49.prItem legato continentur mancipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant.
] 同样,遗赠中也包括奴隶,例如,仅运送女家长的轿夫。
item iumenta uel lectica uel sella uel burdones.
同样也包括役畜、轿子、椅子或骡子。
item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornants.
同样也包括其他奴隶,或许是女人们为了自己而为其梳理长发的少女们。
§32.0.49.1Sed et si forte uirilia ei quaedam donauerit, quodammodo eius causa parata uidebuntur.
但是,即使他碰巧赠送给她某些男用物品,在某种程度上这些物品也会被视为是为她的缘故而准备的。
§32.0.49.2Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa uideri parata.
因此,即使某些物品是共同使用的,但如果他习惯于向她“借用”这些物品,就应当说这些物品被视为是为她的缘故而准备的。
§32.0.49.3Item interest, ipsius causa parata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta uero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus.
同样,遗赠给她的是为她的缘故“准备的物品”,还是为她的缘故“购买的物品”,这其中是有区别的:因为在“准备的物品”中包括所有旨在供她使用的物品,但在“购买的物品”中则仅包括丈夫专门为她而购买的那些物品。
unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisita ei destinauit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandauerat uel quae emerat, necdum autem ei adsignauerat, adsignaturus si uixisset.
因此,在仅遗赠“购买的物品”时,不包括家父通过其他方式取得并指定给她的物品。 但是在上述任何一种遗赠中,都包括丈夫已下令购买或已购买,但尚未分配给她,若其活着本会予以分配的物品。
§32.0.49.4Parui autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest.
此外,一个人是向妻子还是向纳妾遗赠为她的缘故购买和准备的物品,这几乎没有区别:因为事实上除了社会地位以外没有任何区别。
§32.0.49.5Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur.
如果遗赠给妻子的是为她的缘故而准备的金饰,而其后被熔化,但只要原材料依然存在,该物仍应归属于她。
§32.0.49.6Sed ut legatum ualeat, mortis tempore uxorem esse debere Proculus scribsit et uerum est: separatio enim dissoluit legatum.
但是,为了使遗赠有效,普罗库鲁斯写道,在死亡时她必须仍是妻子,这是正确的:因为离异会使遗赠失效。
§32.0.49.7Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: 'quae eius gratia parata sunt', et seruo seruaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa uel destinata.
这种遗赠(“为他/她的缘故准备的物品”)也可以留给儿子和女儿,以及男奴和女奴:并且将包括分配或指定给他们自己的物品。