[IDEM libro uicesimo primo digestorum.
[同上,源自学说汇纂第二十一卷。
] §32.0.40.prPost emancipationem patris suscepta a patruo ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis auunculo suo daret et agros duos: ad utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem.
] 一名在父亲免除家父权后出生的女儿,曾请求作为其法定继承人的叔父,将遗产的一部分和两块土地给她的舅父;然而,由于他们同为最亲近的血亲,她的遗产通过占有遗产而归属于他们两人。
quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure per bonorum possessionem auunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum consistat, ut Titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum possessionem habeat, alteram uero partem ex causa fideicommissi petere debeat.
现问,既然舅父通过占有遗产以其自身权利所将获得的那部分遗产上的信托遗赠未能成立,该信托遗赠是否仍在那部分土地上成立,从而使提图斯(舅父)应当请求两份土地的分额——即一份是他通过占有遗产以自身权利所拥有的,而另一份则是基于信托遗赠而请求的。
respondit posse petere.
回答:可以请求。
idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, utrum in solidum, an uero pro parte ab eo praestanda sint.
同问,如果她也向该叔父为其他人设定了信托遗赠,这些信托遗赠是由他全额给付,还是按比例给付?
respondit in solidum praestari.
回答:应当全额给付。
§32.0.40.1Seiam ex dodrante, Maeuium ex quadrante instituit heredes, fidei Seiae commisit in haec uerba: 'a te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis'.
他立塞伊娅为四分之三的继承人,马埃维乌斯为四分之一的继承人,并用以下言词托付塞伊娅的信托:“我请求你并托付你的信托,将我的遗产中归于你的任何财产,在为你留存我的庭园的情况下,返还给你的儿子。
quaesitum est, cum generali capite fideicommississet 'quisquis heres esset de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset praestari fieriue iussisset, an, cum dodrantem hereditatis restituerit, hortos in assem uindicare Seia debet.
”现问,既然他曾通过一项概括性条款设定了信托:“无论是谁成为继承人,对于所有人,他们都应当给付我对任何人遗赠的或命令给付或履行的事物”,那么,在塞伊娅返还了四分之三的遗产后,她是否应当要求取得全部庭园的权利。
respondit etiam coheredis fidei commissum uideri, ut quadrantem, quem in his hortis haberet, Seiae redderet.
回答:共同继承人也似乎被课予了信托,应当将他在该庭园中所拥有的四分之一份额归还给塞伊娅。