[IDEM libro uicesimo digestorum. ] §32.0.39.pr'Pamphilo liberto hoc amplius, quam codicillis reliqui, dari uolo centum.
“我希望在遗嘱补充书中留下的财产之外,再给我的获释自由人潘皮卢斯一百。
scio omnia, quae tibi, Pamphile, relinquo, ad filios meos peruentura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo'.
潘皮卢斯,我知道我留给你的一切都会归于我的孩子们,因为我对你对他们的深厚感情了如指掌。
quaero, an uerbis supra scriptis Pamphili fidei commissit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat.
”我问,根据上述文字,是否已托付给潘皮卢斯的信托,要求其在死后将这一百返还给死者的孩子们。
respondit secundum ea quae proponerentur non uideri quidem, quantum ad uerba testatoris pertinet, fidei commissum Pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam defuncti a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere restitui, quia in simili specie et imperator noster diuus Marcus hoc constituit.
回答:根据所陈述的事实,就遗言人的文字而言,确实看不出对潘皮卢斯负有返还一百的信托义务;但由于死者的意愿被其获释自由人欺骗是极不人道的,因此留给他的一百应当返还给遗言人的孩子们,因为在类似的案件中,我们的神君马可皇帝也是这样规定的。
§32.0.39.1Propositum est non habentem liberos nec cognatos in discrimine uitae constitutum per infirmitatem arcessitis amicis Gaio Seio contubernali dixisse, quod uellet ei relinquere praedia quae nominasset, eaque dicta in testationem Gaium Seium redegisse etiam ipso testatore interrogato, an ea dixisset, et responso eius tali μάλιστα inserto: quaesitum est, an praedia, quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad Gaium Seium pertinerent.
有这样一个事实被陈述:一个既无子女也无同族亲属的人,因病处于生命垂危之际,召集了朋友,对他的同居人盖乌斯·塞尤斯说,他想把其指名的土地留给他,并且盖乌斯·塞尤斯将这些话录入证书中,甚至在遗言人本人也被询问是否说过这些话、且其作出了“确实如此(μάλιστα)”的回答并被写入其中的情况下:现问,被指定的这些土地是否基于信托遗赠而归属于盖乌斯·塞尤斯。
respondit super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum ualet.
回答:对此不应怀疑该信托遗赠是有效的。
§32.0.39.2Duas filias aequis ex partibus heredes fecerat: alteri fundum praelegauerat et ab ea petierat, ut sorori suae uiginti daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum est, an uiginti praestari non deberent.
他曾立两个女儿为等额继承人:他向其中一个女儿先取遗赠了一处庄园,并请求她向其姐妹给付二十;他又请求同一个女儿将该庄园的二分之一返还给同一姐妹:现问,该二十是否不应当给付。
respondi non esse praestanda.
回答:不应当给付。