[LABEO libro secundo posteriorum a IAUOLENO epitomatorum. ] §32.0.30.prQui quattuor pocula olèaginea habebat, ita legauit: pocula oleaginea paria duo.
某人拥有四个由奥利弗木制成的杯子,如此遗赠道:“奥利弗木杯子两只”。
respondi unum par legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et Trebatius.
我回答说,仅有一对被遗赠了,因为他既没有写“两对两对的”,也没有写“杯子两对”;特雷巴蒂乌斯也持相同观点。
§32.0.30.1Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legauerat et heredem eam conductionem eorum hortorum ei dare damnauerat sinereque uti eum et frui.
某人拥有从国家承租的公共园林,曾将这些园林的收益遗赠给奥菲迪乌斯,直至承租的五年期限结束,并判令继承人将这些园林的承租权给予他,并允许他使用和收益。
respondi heredem teneri sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum.
我回答说,继承人有义务允许其收益;此外,继承人还应当向国家支付园林的租金。
§32.0.30.2Cum testamento scriptum esset: 'Sticho seruo meo heres quinque dato et, si Stichus heredi meo biennium seruierit, liber esto', post biennium legatum deberi existimo, quia in id tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit.
当遗嘱中写道:“我的继承人给付我的奴隶斯蒂库斯五,且如果斯蒂库斯为我的继承人服役满两年,其应当获得自由”,我认为该遗赠在两年后才应当给付,因为自由和遗赠都应当指向那个时间;特雷巴蒂乌斯也作了同样的回答。
§32.0.30.3Si fundum mihi uendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea uenditione excipere tibi liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet.
如果你被判令以特定价格向我出售一块土地,在出售时你将无权扣除该物(土地)的任何收益,因为该价格关系到土地的全部法律状况。
§32.0.30.4Qui fundum mandatu meo in societate mihi et sibi emerat, deinde eum finibus diuiserat et priusquam mihi traderet, ita eum tibi legauerat 'fundum meum illi do'.
某人根据我的委托,为了我与他的合伙关系购买了一块土地,随后划分了边界,但在向我交付之前,他将其遗赠给你,方式如下:“我将我的土地给予他”。
negaui amplius partem deberi, quia uerisimile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati, heres eius damnaretur.
我否定应给付超过其份额的部分,因为一个家父不太可能以使其继承人因委托而被判令承担义务的方式来订立遗嘱。
§32.0.30.5'Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato': filius a matre migrauit.
“只要我的妻子与我的儿子在卡普阿,我的继承人就给付她二百”:儿子搬离了母亲。
si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putaui, quamuis una non habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait.
我认为,如果两人都居住在卡普阿,即使他们没有共同居住,该遗赠也应当给付给母亲;但如果他们迁往另一个自治市,特雷巴蒂乌斯说,仅有一年分的数额应当给付,无论他们曾共同居住过多久。
uideamus, an his uerbis 'dum cum filio Capuae erit' non condicio significetur, sed ea scriptura pro superuacuo debet haberi: quod non probo.
让我们看看,是否可以通过“只要与儿子在卡普阿”这些字眼,不表明这是一个条件,而必须将该文句视为多余的;我不赞成这一点。
sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio habitet, legata ei deberi.
但是,如果并非由于该妇人的阻碍而无法与儿子共同居住,遗赠仍应给付于她。
§32.0.30.6Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur.
如果你被判令给付他人的房屋,且你无法以任何条件购买之,阿泰乌斯写道,裁判官应当估算该房屋价值多少,以便在支付价款后使继承人免责。
idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres.
如果你本可以购买却未购买,也适用相同的法律规则。