[LABEO libro secundo posteriorum a IAUOLENO epitomatorum. ] §32.0.29.prQui concubinam habebat, ei uestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legauit: 'uestem, quae eius causa empta parata esset'.
[拉贝奥,《亚沃莱努斯节略遗稿集》第二卷] 某人拥有一名纳妾,曾将前任纳妾的衣物给其使用,随后其这样遗赠道:“为她购买并准备的衣物”。
Cascellius Trebatins negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore.
卡斯凯利乌斯和特雷巴蒂乌斯否定前任纳妾所准备的衣物应当属于她,因为妻子的法律状况是不同的。
Labeo id non probat, quia in eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed uerborum interpretatio esset facienda idemque uel in filia uel in qualibet alia persona iuris esset.
拉贝奥不赞成这一点,因为在此类遗赠中不应遵循关于妻子的法律规则,而应当对字面意思进行解释,且无论是对于女儿还是对于任何其他人的法律规则也都是相同的。
Labeonis sententia uera est.
拉贝奥的观点是正确的。
§32.0.29.1Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Seruius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret.
当如此遗赠:“让我的妻子蒂蒂亚获得与任何一个继承人同等份额的财产”,如果继承人之间的份额不相等,昆图斯·穆基乌斯和加卢斯认为遗赠的是最大的份额,因为大者之中已包含小者;塞尔维乌斯和奥菲利乌斯则认为是最小的份额,因为当继承人被判令给付时,给付哪一部分由其自行决定。
Labeo hoc probat idque uerum est.
拉贝奥赞成这一点,且这是正确的。
§32.0.29.2Cum ita legatum esset: 'quanta pecunia ex hereditate Titii ad me peruenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato', id legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cauendum heredi a legatario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset.
当如此遗赠:“从蒂蒂乌斯的继承财产中,有多少资金归于我,我的继承人就将同等数额的资金给付给塞娅”,拉贝奥认为,该遗赠是指立遗嘱人已在其账簿中记录为从该继承财产中收到的数额;但他否定,如果继承人此后因该继承财产的名义被判令给付任何费用,其应由受遗赠人提供担保。
ego contra puto, quia non potest uideri peruenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem Alfenus Uarus Seruio placuisse scribit, quod et uerum est.
我持相反看法,因为那些因该继承财产的名义而必须支付的数额,不能被视为归于继承人。 阿尔费努斯·瓦鲁斯写道,塞尔维乌斯也是这样认为的,这确实也是正确的。
§32.0.29.3Si heres tibi seruo generaliter legato Stichum tradiderit isque a te euictus fuisset, posse te ex testamento agere Labeo scribit, quia non uidetur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non possis: et hoc uerum puto.
如果继承人将斯蒂库斯作为一般遗赠给你的奴隶交付给你,而他从你处被追夺,拉贝奥写道,你可以依据遗嘱提起诉讼,因为继承人以使你无法拥有的方式交付财产,不被视为已经交付;我也认为这是正确的。
sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali exceptio.
但他进一步说,在诉讼系属(接受裁判)之前,你应当通知继承人;因为如果你不这样做,在你依据遗嘱提起诉讼时,继承人将对你提出恶意抗辩。
§32.0.29.4'Si Stichus et Dama serui mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento'.
“如果我的奴隶斯蒂库斯和达马在我去世时仍处于我的支配力之下,那么斯蒂库斯和达马应当获得自由,并为自己占有那块土地。
si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset uel manumississet, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat.
”如果在遗嘱订立后,所有人转让或解放了他们其中的一人,拉贝奥认为两人均不会获得自由;但图贝罗认为,仍留在支配力之下的人将获得自由并获得该遗赠。
Tuberonis sententiam uoluntati defuncti magis puto conuenire.
我认为图贝罗的观点更符合死者的意愿。