[ULPIANUS libro primo fideicommissorum. ] §32.0.3.prSi mulier dotem stipulata fuerit et accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum deberi: percepisse enim aliquid a muliere uidetur.
[乌尔比安《信托遗赠论》第一卷] 如果一个女人通过问答契约约定了嫁资,并为了让丈夫给予信托遗赠而向他免除了这笔嫁资,则应当认为该信托遗赠是应债的;因为丈夫被视为从妻子那里获得了一些利益。
haec ita, si mortis causa donatura mulier marito fecit acceptum.
这在妻子意图向丈夫作死因赠与而进行免除时确是如此。
sed et si mortis causa auxerit marito dotem uel in matrimonium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi.
但是,如果她因死因向丈夫增加了嫁资,或者因死因与他复婚,也可以说该信托遗赠应当由他承担。
§32.0.3.1Iulianus scribit, si seruus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione uel in diem, propter fructum medii temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret.
尤里安写道,如果一个奴隶被遗赠给我,而我被请求解放他,则不能从我这里留下信托遗赠,当然,这是指无条件请求的情况:因为如果是附条件或附期限的,由于中间时期的收益,我可能会承担义务,对此尤里安也不会怀疑。
§32.0.3.2Si rem quis debeat ex stipulatu ei cui rem legauerit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire uideatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis quis dicat et sumptum litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari.
如果有人根据问答契约向某人债务一件物品,而他又将该物品遗赠给该人,那么即使该人似乎从遗赠中获得了便利——因为他立即获得了所有权,而无需等待基于问答契约的诉讼;也许有人会说,他还赚取了如果根据问答契约起诉原本需要承担的诉讼费用。
sed nequaquam dicendum est huius fidei committi posse.
但绝不能说可以信托委托此人。
§32.0.3.3Sed si habenti tibi proprietatem usum fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse.
但是,如果你拥有所有权,而我因死因向你转让了使用收益权,则可以说我能够向你课以信托遗赠。
nec quemquam moueat, quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo uiuat qui donauit, commodum cogitemus.
任何人都不要因为使用收益权通常因死亡而消灭而感到困惑:因为我们更应该考虑赠与人存活的中间时期的利益。
§32.0.3.4Si autem pignus debitoris liberauero mortis causa et eius fidei commissero, non potest ualere fideicommissum.
但是,如果我因死因免除了债务人的质权,并信托委托于他,该信托遗赠不能生效。