[IDEM libro secundo decretorum. ] §32.0.27.prPaula Callinico ex parte herede instituto filiae eiusdem Iuuentianae, cum in familia nupsisset, decem testamento legauit: deinde post tempus codicillis factis centum eidem Callinico reliquerat non adiecto 'hoc amplius'.
[同上,于《判决录》第二卷] 宝拉在卡里尼库斯被指定为部分继承人时,在遗言中规定,若该卡里尼库斯的女儿尤文蒂亚娜在家族内结婚,则遗赠其十。 此后过了一段时间,她通过补足遗言留给同一卡里尼库斯一百,但未加上“此外”的字样。
pronuntiauit utramque summam deberi, maxime cum in codicillis filiae Callinici nihil legatum fuisset.
皇帝宣告两笔款项均应给付,尤其是因为在补足遗言中并未给卡里尼库斯的女儿遗赠任何东西。
§32.0.27.1Pompeius Hermippus filium Hermippum ex dodrante, filiam Titianam ex quadrante heredes instituerat et praedia certa singulis praelegauerat: practerea, si sine liberis Hermippus moreretur, aliam possessionem filiae dari iusserat: post testamentum factis codicillis filiae certa praedia dederat eamque his contentam esse uoluit pro omni hereditate et his, quae in testamento reliquerat: Hermippi bona ad fiscum peruenerant: Titiana soror fideicommissum petebat.
庞培乌斯·赫尔米普斯曾指定其子赫尔米普斯继承十二分之九的份额,其女蒂蒂亚娜继承十二分之三的份额,并向他们各自预先遗赠了特定的土地。 此外,他曾命令,如果赫尔米普斯在无子嗣的情况下死亡,则将另一处财产给付其女。 在遗言订立后,他又通过补足遗言给付其女特定的土地,并希望她以此为满足,代替其全部继承权以及他在遗言中留给她的东西。 赫尔米普斯的财产已归入国库。 姐妹蒂蒂亚娜请求该信托。
quaerebatur, utrum pro hereditate tantum an et pro his, quae post mortem frater rogatus erat restituere, pater eam uoluisset accipere ea quae codicillis reliquerat.
当时产生疑问:父亲是否希望她接受补足遗言中留给她的东西,仅用以代替其继承权,还是也用以代替兄弟被要求在死后返还的东西。
mihi ab omni uoluntate recessum uidebatur.
在我看来,她似乎已失去了遗言中的一切权益。
placuit humanius interpretari ea sola, quac uiuente fratre acceptura erat, adempta uideri, non etiam quae post mortem eius reliquerat, si sine liberis decederet, et ita pronuntiauit.
但皇帝决定进行更具温情的解释,即仅将她在兄弟在世时本将获得的那些东西视为被撤销,而不包括在兄弟无子嗣死亡后他留给她的那些东西;皇帝并据此作出了判决。
§32.0.27.2Iulianus Seuerus decedens institutis quibusdam heredibus alumno suo quinquaginta legauerat eaque a Iulio Mauro colono suo ex pensionibus fundi debitis ab eo praestari uoluerat eidemque Mauro quaedam legauerat: cum de hereditate fiscus quaestionem nouisset, iussu procuratoris Maurus pecuniam fisco soluerat: postea heres scriptus optinuerat fiscum: alumno autem mortuo heres eius fideicommissum ab herede Mauri petebat.
尤里亚努斯·塞维鲁在临终时指定了某些继承人,并给他的养子遗赠了五十,且希望这笔款项由其佃户尤里乌斯·马乌鲁斯从其所欠的农地租金中给付,并向同一马乌鲁斯遗赠了某些东西。 当国库对该继承财产提出争议时,马乌鲁斯依财务官的命令将钱款支付给了国库。 此后,指定的继承人战胜了国库。 然而,由于养子已经死亡,其继承人向马乌鲁斯的继承人请求该信托。
placuit imperatori non uideri eius fidei commissum, sed demonstratum, unde accipere posset: et ideo heres Seueri haec praestare debet.
皇帝决定,这不应被视为对他的信托义务,而只是指明了可以从中获得给付的来源;因此,塞维鲁的继承人应当给付这些款项。