[PAULUS libro quarto sententiarum. ] §32.0.21.prNutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superueniens morbus ei impedimento sit.
[保罗《意见集》第四卷] 信托遗赠亦可通过示意留给,只要是那同样能够说话的人通过示意留给,除非突发的疾病对其构成了障碍。
§32.0.21.1Fideicommissum relictum et apud eum, cui relictum est, ex causa lucratiua inuentum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari uoluit.
已被留给的信托遗赠,如果在被留给该物的人那里,因无偿取得原因而存在,则已被定论为消灭,除非死者曾希望亦支付其评估价格。
§32.0.21.2Columnis aedium uel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari uoluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt.
若房子的柱子或梁通过信托遗赠留给,最尊贵的阶层(元老院)在完全不提及评估价格的情况下,只希望给付那些在不损害房屋的前提下能够被拆除的物品。