Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §32.0.11.pr-32.0.11.13

信托遗赠的措辞与解释规则

第 4831 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了关于信托遗赠措辞与解释的各种规则,包括所用语言、草案的无效性、附条件信托、继承人的裁量权以及债权的收回。

[ULPIANUS libro secundo fideicommissorum. ] §32.0.11.prFideicommissa quocumque sermone relinqui possunt, non solum Latina uel Graeca, sed etiam Punica uel Gallicana uel alterius cuiuscumque gentis.
[乌尔比安《信托遗赠论》第二卷] 信托遗赠可用任何语言留存,不仅是拉丁语或希腊语,也包括迦太基语、高卢语或任何其他民族的语言。
§32.0.11.1Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat quam testetur, non ualent quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet uerba fideicommissi scriptura habeat: et ita diuum Pium decreuisse Maecianus scribit.
每当有人准备遗嘱草案,并在确立遗嘱前去世时,即使该草案中含有信托遗赠的字样,草案中所写的内容也不具有如同遗嘱补遗般的效力;梅奇亚努斯写道,神君庇护曾作此裁决。
§32.0.11.2Si ita quis scripserit: 'illum tibi commendo', diuus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud est enim personam commendare, aliud uoluntatem suam fideicommittentis heredibus insinuare.
如果有人这样写道:“我将那人托付给你”,神君庇护在批复中认为这并不债务化信托遗赠:因为推荐一个人是一回事,而作为信托人向继承人传达自己的意愿则是另一回事。
§32.0.11.3Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse.
当某人被请求在接受特定金额后返还份额时,解答认为,他可以主动向继承人请求该信托遗赠本身。
sed utrum, si uolet, praecipiet restituetque portionem, an uero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem restituere, propriae est deliberationis.
但是,他是应该在愿意时预先取得该金额并返还份额,还是在不愿意时也被强迫在接受特定金额后返还份额,这属于他自己的斟酌范围。
et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate portionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato praestare quantitatem.
事实上,当某人被请求在接受特定金额后返还份额时,信托遗赠具有双重性质:其一,他可以在准备出让份额的情况下请求该金额;其二,即使他不请求,他仍必须被迫向准备好提供该金额的信托受益人返还该份额。
§32.0.11.4Si quis ita scripserit: 'sufficiunt tibi uineae uel fundus', fideicommissum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: 'contentus esto illa re'.
如果有人这样写道:“葡萄园或土地对你而言足够了”,这就是信托遗赠,因为我们认为“满足于该物吧”这也是信托遗赠。
§32.0.11.5Sic fideicommissum relictum: 'nisi heres meus noluerit, illi decem dari uolo' quasi condicionale fideicommissum est et primam uoluntatem exigit: ideoque post primam uoluntatem non erit arbitrium heredis dicendi noluisse.
这样留下的信托遗赠:“除非我的继承人不愿意,否则我希望给那人十”,这属于准条件信托遗赠,并要求最初的意愿表达:因此在最初的意愿表达之后,继承人将没有裁量权去声称自己不愿意。
§32.0.11.6Hoc autem 'cum uoluerit' tractum habet, quamdiu uiuat is, a quo fideicommissum relictum est: uerum si antequam dederit, decesserit, heres eius praestat.
但是,这一“当他愿意时”的表述,在被要求交付信托遗赠之人存活期间具有延展期;然而,如果他在交付之前去世,其继承人应当予以履行。
sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad heredem suum nihil transtulisse uidetur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est et pendente condicione legati uideri decessisse fideicommissarium.
但是,如果信托受益人在继承人做出决定之前去世,则视为他没有向自己的继承人转移任何权利:因为没有人怀疑该遗赠是附条件的,且信托受益人被视为在遗赠条件尚未成就期间去世。
§32.0.11.7Quamquam autem fideicommissum ita relictum non debeatur 'si uolueris', tamen si ita adscriptum fuerit: 'si fueris 'arbitratus' 'si putaueris' 'si aestimaueris' 'si utile tibi fuerit uisum' uel 'uidebitur', debebitur: non enim plenum arbitrium uoluntatis heredi dedit, sed quasi uiro bono commissum relictum.
然而,虽然以“如果你愿意”这种方式留下的信托遗赠并不产生债务,但如果是这样附记的:“如果你判定”、“如果你认为”、“如果你评估”、“如果你觉得有用”或“将觉得”,则产生债务:因为遗嘱人并没有将完全的意愿裁量权交给继承人,而是作为托付给一个诚实人的方式留下的信托。
§32.0.11.8Proinde si ita sit fideicommissum relictum: 'illi, si te meruerit', omnimodo fideicommissum debebitur, si modo meritum quasi apud uirum bonum collocare fideicommissarius potuit: et si ita sit 'si te non offenderit', aeque debebitur: nec poterit heres causari non esse meritum, si alius uir bonus et non infestus meritum potuit admittere.
因此,如果信托遗赠是这样留下的:“如果他对你值得,则给那人”,只要信托受益人能够在一个诚实人面前证明其值得,信托遗赠在任何情况下都产生债务。 同样,如果是“如果他不冒犯你”,也同样产生债务;如果另一个诚实且无敌意的人能够认可其值得,继承人就不能以不值得为借口。
§32.0.11.9Haec uerba: 'te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te peruenerint, pro tua-diligentia diligas et curam eorum agas, ut possint ad filios tuos peruenire', licet non satis exprimunt fideicommissum, sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen es praedia in nepotibus post mortem patris eorum uim fideicommissi uidentur continere.
这些话语:“儿子,我请求你,以你的勤勉去爱惜那将归于你的地产,并妥善照管它们,以便它们能够归于你的儿子们”,虽然这并不能充分表达一个信托,而更像是建议而非留存财产的义务,但这些地产在父亲死后,在孙子们的身上仍被视为具有信托遗赠的效力。
§32.0.11.10Si filio a patre herede instituto fideicommissum relictum fuerit, etsi uerbis non sit ita relictum 'cum pater moreretur', sed intellegi hoc possit, puta quia sic relictum est 'ut relinquat filio' uel 'uolo eum habere' uel 'uolo ad eum pertinere', defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris filius efficitur.
如果父亲被指定为继承人,而他给儿子留下了信托遗赠,即使在字面上并没有写明“当父亲去世时”,但如果可以这样理解——例如因为它是这样留下的:“以便他留给儿子”或“我希望他拥有”或“我希望它属于他”——那么,该信托遗赠将被抗辩为是在儿子成为自权人的时候留下的。
§32.0.11.11Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: 'si morte patris sui iuris fuerit effectus' et emancipatione sui iuris factus sit, non uideri defecisse condicionem: sed et cum mors patri contingat, quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur.
如果某人被留下这样的信托遗赠:“如果因父亲去世而成为自权人”,而他实际上是通过免除亲权而成为自权人的,则不视为条件失效;而且,当父亲去世时,他仍将被准许获得该信托遗赠,就好像条件已经成就一样。
§32.0.11.12Si rem suam testator legauerit eamque necessitate urguente alienauerit, fideicommissum peti posse, nisi probetur adimere ei testatorem uoluisse: probationem autem mutatae uoluntatis ab heredibus exigendam.
如果遗嘱人遗赠了自己的财产,后因迫切需要而将其转让,除非证明遗嘱人有意撤销对他的遗赠,否则仍可请求该信托遗赠;而意志改变的证明责任应当由继承人承担。
§32.0.11.13Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommissum reliquit, non tamen hoc animo, quasi uellet extinguere fideicommissum, poterit dici deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res durat, tametsi alienata sit.
因此,即使某人收回了他通过信托遗赠留下的债务人的债权,但如果他并非出于想要消灭信托遗赠的意图,那么仍可以说该信托遗赠是应予给付的;除非在这两者之间或许存在差异:因为在这里,债务的存在本身被消灭了,而在那里,事物即使被转让了也依然存在。
cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito pecuniam habuisset, putaui fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exegerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit non accipere.
然而,在某人收回了债务人的债权并将该笔款项作为寄托保存的情况下,我认为信托遗赠的请求权仍然存续,尤其是因为并非他自己要求收回,而是债务人主动提供资金,在债务人提供时他不能不接受。
paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparauerit, quam non hoc animo exegit, ut fideicommissarium priuaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi petitionem superesse.
因此,我们将逐渐承认:即使他用这部分资金购买了某物,只要他收回该款项并非出于剥夺信托受益人之信托遗赠的意图,信托遗赠的请求权仍可存续。

词汇与语法注释

  1. §32.0.11.1quae in exemplo scripta sunt — 先行词被省略的关系从句,其中中性复数主格的 'quae' 通过省略的指示代词(如 'ea')作为 'non ualent' 的主语。意思是“草案中所写的内容”。
  2. §32.0.11.6is, a quo fideicommissum relictum est — 'a quo'(夺格)指被课予信托遗赠义务的继承人(或遗嘱执行人)。直译为“信托遗赠自其处留存之人”,意指必须履行该信托的义务人。
  3. §32.0.11.10defendetur in id tempus — 'defendetur' 是 'defendo' 的单数第三人称将来时被动语态。'in id tempus' 意为“针对那个时间”,表示该信托遗赠将被抗辩或主张在儿子成为自权人的特定时刻生效。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §32.0.11.pr-32.0.11.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:32.0.11.pr-32.0.11.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。