[ULPIANUS libro secundo fideicommissorum. ] §32.0.11.14Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, uideamus.
[乌尔比安《信托遗赠论》第二卷] 如果有人非法建造了建筑,即帝国宪令命令予以拆除的这件东西,让我们看看是否能从中留存任何信托遗赠。
et puto posse: cum enim dirui necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit.
我认为可以。 因为,虽然有必要予以拆除,但毫无疑问,元老院决议不会成为障碍。
§32.0.11.15Si heres rogatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed Maecianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caueatur: sed ego procliuior sum, ut putem cautionem non exigendam.
如果继承人被请求以特定的利息出借特定的金额,该信托遗赠是有效的。 但梅奇亚努斯认为,除非向他提供了合适的担保,否则不应强迫他出借;但我更倾向于认为,不应当要求提供担保。
§32.0.11.16Si seruo alieno militia relinquatur, an domino quaeratur legatum, quaeritur.
如果将军职留给他人的奴隶,是否为主人取得该遗赠,这是一个问题。
et aut scit seruum esse, et dico aestimationem deberi: aut ignorauit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset seruum, non reliquisset.
如果遗嘱人知道他是奴隶,那么我认为应当给付其评估价值;如果他不知道,则应当拒绝信托遗赠的请求,因为如果他知道他是奴隶,他就不会留存这项遗赠了。
§32.0.11.17Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum quod relictum est: cum uero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam.
从这些内容中可以看出,当通过信托遗赠留下某种财产时,应当给付所留下的该财产本身;但如果无法给付该财产本身,则应当给付其评估价值。
§32.0.11.18Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum ualeat uel an exigere heres debeat cautionem salua fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum.
如果有人通过信托遗赠给某人留下了十个单位,并且规定如果他失去了遗嘱中留下的财产,便再次留给他,当时人们询问:后一个信托遗赠是否有效,或者继承人是否应该要求提供这十个单位安全无虞的担保,以免被迫给付,以及如果他多次失去,信托遗赠是否应该多次予以补偿。
diuus Pius rescripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et posteriore fideicommisso.
神君庇护批复认为,既不应当要求提供担保,在其失去后给付也不得超过一次;因为不应给继承人增加负担,使他在对方每次失去时都必须无限次地向其退还同等数额,而是通过后一个信托遗赠,其遗赠看起来被加倍了,且在后一个信托遗赠也已付清之后,如果对方此后消费了任何东西,便不再属于继承人的风险。
§32.0.11.19Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit facilius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa hereditatis Gaii Seii, nec uelit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: imperator noster contra uoluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fideicommissis praecipue spectanda seruandaque sit testatoris uoluntas.
同样,如果有人给某人留下特定数额,并附言称由于信托受益人因盖乌斯·塞尤斯的遗产原因而成为债务人,该笔款项可以更容易地予以抵销,而该人不愿继承盖乌斯·塞尤斯的遗产,却请求该信托遗赠:我们的皇帝批复认为,他请求该信托遗赠违反了遗嘱人的意愿,因为在信托遗赠中,必须特别关注并遵守遗嘱人的意愿。
§32.0.11.20Plerumque euenit multorum interesse id quod relinquitur, uerum testatorem uni uoluisse honorem habitum, et est haec sententia Marcelli uerissima.
常常发生这样的情况:留下的财产与许多人的利益相关,但遗嘱人仅希望对一个人表示尊重,马尔切鲁斯的这一观点是非常正确的。
§32.0.11.21Sic euenit, ut interdum si pluribus testator honorem habere uoluit et de pluribus sensit, quamuis unum legatum sit, tamen ad persecutionem eius plures admittantur.
如此便会出现这种情况:有时如果遗嘱人希望对多人表示尊重,并且考虑到了多人,尽管遗赠只有一项,但仍有数人被准许请求该遗赠。
ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres uel fideicommissarius rogatus est, ut eis solueret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt.
例如,如果有十个人对同一标的进行了口头约定,而继承人或信托义务人被请求向他们付款;因为在这里,如果这涉及所有人的利益,且遗嘱人考虑到了所有人,那么所有人都可以请求所留下的信托遗赠。
sed utrum in partem agent an in solidum, uideamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui occupat agendo totum consequitur ita, ut caueat defensu iri aduersus ceteros fideicommissarios eum qui soluit, siue socii sunt siue non.
但让我们看看,他们是按份额起诉还是起诉全部数额:我相信,他们将根据各自利益的程度来获得;因此,先起诉的一人获得全部,但条件是他要提供保证:已付款者将免于其他信托受益人的追索,无论他们是否为合伙人。
§32.0.11.22Interdum alterius nomen scribitur in testamento, alteri uero fideicommissi petitio uel legati competit, ut puta si fidei heredis committatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc uel legatum non publicanus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est.
有时遗嘱中写的是一个人的名字,但信托遗赠或遗赠的请求权却属于另一个人。 例如,如果信托继承人替蒂蒂乌斯缴纳公税;尽管税吏的名字被写在上面,但并非由税吏请求该信托遗赠或遗赠,而是由留存该遗赠的当事人自己可以请求。
multum autem interesse arbitror, cui uoluit prospectum cuiusque contemplatione testator fecerit. plerumque autem intellegendum est priuati causa hoc fecisse, licet emolumentum publicano quaeratur.
但我认为,遗嘱人意图维护谁的利益,以及他是考虑到谁才这样做的,这关系极大;通常应当理解为,他是为了私人的利益而这样做,尽管利益最终归于税吏。
§32.0.11.23Si in opere ciuitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque heredem in solidum teneri diuus Marcus et Lucius Uerus Proculae rescripserunt: tempus tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam Proculam uoluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius.
如果有人为建设城市公共工程而留下了遗赠,神君马可和路奇乌斯·维鲁斯向普罗库拉批复:每一位继承人都要承担全部债务;但他们给共同继承人规定了期限,在此期限内共同继承人应派人参与工程,逾期后他们希望由普罗库拉独自进行建设,并按共同继承人的份额向其索取费用。
§32.0.11.24Ergo et in statua et in seruitute ceterisque, quae diuisionem non recipiunt, idem diuus Marcus rescripsit.
因此,对于雕像、地役权以及其他不可分割的事物,同一位神君马可也作了同样的批复。
§32.0.11.25Si quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator per ipsum id fieri uoluerit, non audietur: et ita diuus Marcus rescripsit.
如果被命令进行建设工程的人准备向国家提供资金以便国家自己建设,但在遗嘱人希望由该人亲自建设的情况下,他的诉求将不予受理;神君马可作了如上内容的批复。