[IDEM libro tertio decimo responsorum.
[同上,出自《答辩录》第十三卷。
] §31.0.86.pr'Gaius Seius pronepos meus heres mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea et paterna, in quibus habito, cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, non pertinere'.
] “我的曾孙盖尤斯·塞尤斯应为我半数财产的继承人,但排除我所居住的我的房屋及我父亲的房屋,以及其中所有的东西:你须知,所有这些东西都不属于我给你的遗产份额。
quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex mancipia, an haec omnia, quae illic inueniuntur, ad alios heredes institutos debeant pertinere.
”我问:由于在这些房屋内有银器、债务人的债权、家具、奴隶,是否在此处发现的所有这些东西,都应当属于其他指定的继承人。
Paulus respondi nomina debitorum non contineri, sed omnium esse communia, in ceteris uero nullum pronepoti locum esse.
保罗回答道:债务人的债权不包括在内,而是属于所有人共有的;但在其余物中,曾孙确实没有任何份额。
§31.0.86.1Titius cum fratris filio fundos et urbana praedia legaret, in his et fundum Seianum legauit, quem ipse pater familias quoad uiueret uno quidem nomine uniuersum habuit, sed quo facilius conductorem inueniret, per duas partes locabat, ita ut ex qualitate loci superiorem partem Scianum superiorem, inferiorem autem partem Seianum inferiorem appellaret.
提修斯在向其兄弟之子遗赠土地和城市房产时,在这些财产中他也遗赠了塞尤斯土地。 该家父在世时,确实以单一名称将该土地作为整体占有,但为了更容易找到承租人,他将其分为两部分出租,以致根据位置的特性,将上部称为“上塞尤斯”,而将下部称为“下塞尤斯”。
quaero, an is fundus totus ad fratris filium pertineat.
我问:该土地的整体是否属于兄弟之子。
Paulus respondit, si testator fundum Seianum uno nomine uniuersum possedit, quamuis eundem diuisis partibus locauerat, uniuersum eum ex causa fideicommissi praestari oportere, nisi si heres, de qua parte testator senserit, euidenter probauerit.
保罗回答道:如果遗言人曾以单一名称将塞尤斯土地作为整体占有,即便他曾将其分为不同部分出租,也应当基于信托遗赠交付其整体,除非继承人能明显证明遗言人所指的是哪一部分。