[IDEM libro nono responsorum.
[同上,出自答辩录第九卷。
] §31.0.78.prQui solidum fideicommissum frustra petebat herede Falcidiam obiciente, si partem interim solui sibi desiderauerit neque acceperit, in eam moram passus intellegitur.
] 因继承人提起法尔基迪乌斯扣除的抗辩,而徒然请求信託遗赠全额之人,若在此期间请求向其支付一部分而未获受领,则被视为就该部分遭受了延迟。
§31.0.78.1Cum post mortem emptoris uenditionem rei publicae praediorum optimus maximusque princeps noster Seuerus Augustus rescindi heredibus pretio restituto iussisset, de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legauerat, coniectura uoluntatis pro modo aestimationis partem soluendam esse respondi.
在我们最优秀且最伟大的元首塞维鲁·奥古斯都于买受人死亡后,命令在向继承人退还价金的情况下撤销公有土地的买卖时,我回答道:基于对遗言人意愿的推测,应根据评估价值的比例,从该笔金钱中向受遗赠人(买受人曾从该占有中向其遗赠土地)支付一部分。
§31.0.78.2Etiam res publica fideicommissi post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam iudicatum soluere supersederunt.
即使是市(公法人),在延迟后也必须支付信托遗赠的利息;但若因此产生任何损失,则必须由那些在判决宣告后拖延履行判决债务之人予以补偿。
nec aliud seruabitur in litis sumptibus, si ratio litigandi non fuit: ignauiam etenim praetendentes audiri non oportere.
若无诉讼的合理理由,对于诉讼费用亦适用同样的规则;因为不应当听取以自身懈怠为借口之人的陈述。
quod in tutoribus quoque probatur.
这一点在后见人身上同样得到认可。
§31.0.78.3Praedium pater de familia liberorum alienari uerbis fideicommissi prohibuit.
父亲通过信托遗赠的字句,禁止将土地从其子女的家族中让渡。
supremus ex liberis, qui fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in bonis suis reliquisse uisus est, quod heredem extrarium sine liberis decedens habuit.
子女中最后存活、本可请求信托遗赠之人,并不因为他在无子女而去世时留有外部继承人,就因此被视为未在其财产中留下诉权。
§31.0.78.4Si creditor ab eo qui testamentum fecit domum acceptam iure pignoris uendidit, contra emptorem fideicommissi causa, tametsi uoluntatem defuncti non ignorauit, nihil decernetur.
若债权人基于质权,将从立遗嘱人处收取的房屋予以出售,则针对买受人,基于信托遗赠的原因,即使其并非不知道死者的意愿,亦不作任何裁决(即不予支持其请求)。