Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §31.0.77.pr-31.0.77.10

财产分割诉讼中的留置与死因赠与信托

第 4804 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

斯卡埃沃拉关于财产分割中的留置、死因赠与中法尔西迪亚法的适用、聋哑人的信托能力、以及涉及嫁资返还与选择权信托遗赠的各类解答。

[IDEM libro octauo responsorum.
[同上,出自答辩录第八卷。
] §31.0.77.prCum pater filios eorumque matrem heredes instituisset, ita scripsit: 'peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae'.
] 父亲指定儿子们和他们的母亲为继承人,他这样写道:“女儿,我请求你,在从我的遗产中获得一百金币和图斯库鲁姆的土地作为你的份额后,将你的遗产份额返还给你的母亲。
respondi praedium quidem hereditarium iudicio diuisionis de communi filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam.
”我回答道:关于作为遗产的土地,女儿确实将在分割诉讼中从共有财产中获得,但关于金钱,她应从她自己的份额中扣留。
§31.0.77.1Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salua Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt.
对于接受死因赠与的人,可以随时信托其诚实:继承人应当履行该信托遗赠,但不得损害法尔西迪亚法的比例,该法被认定依遗赠之例同样适用于此类赠与。
si pars donationis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur.
如果赠与的一部分受制于信托遗赠,则该信托遗赠也将承担法尔西迪亚法的负担。
si tamen alimenta praestari uoluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti uoluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie uoluit integra.
然而,如果遗言人希望提供抚养费,根据死者的意图(他无疑希望从较大数额的资金中完整地提供抚养费),应当回答:比例缩减的全部负担应由赠与的剩余部分承担。
§31.0.77.2Mater filiis suis uulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus institutis petisset a filiis uiro dotem restitui, totum uiro fideicommissum dotis deberi, si Falcidiae ratio non interuenerit: ideo retentionem dotis uirum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam.
母亲允许她非婚生的儿子们以死因赠与的方式就其嫁资进行要约。 在指定其他人为继承人后,她请求儿子们将嫁资返还给其丈夫。 已认定:如果法尔西迪亚法的比例未予干预,关于嫁资的全部信托遗赠均应归于丈夫,因此丈夫享有对嫁资的留置权;否则,根据该要约向丈夫主张权利的儿子们,应当通过事实诉权,将法尔西迪亚份额从嫁资中返还给继承人。
§31.0.77.3Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignorantibus emolumentum ex testamento quaeritur.
对于接受遗赠的聋哑人,可以合法地命令其在去世时予以返还:因为即使是在不知情的情况下通过遗嘱获得利益的人,也会受到信托遗赠的约束。
§31.0.77.4Hereditatem filius cum moreretur filiis suis uel cui ex his uoluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condicionem ante mortem filii heredis exsistere: uiriles autem inter eos fieri, qui eo tempore uixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit.
儿子被请求在去世时将遗产返还给其儿子们或者其中他所希望的一个。 在此期间他被流放到岛上,已认定:选择的权能并没有因刑罚而消灭,信托遗赠的条件在作为继承人的儿子死亡前也没有成就;但是,在无法从其他人中进行选择的情况下,应在当时生存的人之间平均分配份额。
§31.0.77.5Qui dotale praedium contra legem Iuliam uendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commissit, ut amplius ei pretium restituat.
违反朱里亚法出售嫁资土地的人,向妻子给付了遗赠,并信托买受人向其返还代金。
emptorem fideicommissi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier uenditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoueri.
现已认定,买受人不受该信托遗赠的约束;然而,如果该妇人在接受遗赠后使该买卖行为无效,则已认定:在向其提供代金时,她将因欺诈抗辩而被驳回。
§31.0.77.6Maeuio debitori suo reus stipulandi mandauit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debitam solueret.
要约债权人命令其债务人梅维乌斯向提图斯支付债务金,他当时正向提图斯进行死因赠与。
cum sciens dominum uita decessisse Maeuius pecuniam dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maeuius soluendo non esset, in Titium actionem solidi uel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non uideretur.
当梅维乌斯在明知债权人已去世的情况下支付了该笔资金时,现已认定免责并未发生;且如果梅维乌斯无偿还能力,也不应针对提图斯给予全额诉权或基于法尔西迪亚法的诉权,因为提图斯不被视为因死因而取得该资金。
diuersum probandum foret, si Maeuius ignorans dominum uita decessisse pecuniam errore labsus dedisset: tunc enim portio iure Falcidiae reuocaretur.
如果梅维乌斯在不知债权人已去世的情况下,因陷于错误而支付了该资金,则应赞同相反的结论:因为在这种情况下,该份额将依据法尔西迪亚法被追回。
§31.0.77.7Cum pater fideicommissum praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso conpensaret, eademque praedia filio exheredato dari uoluit.
当父亲根据母亲的遗嘱,对女儿负有土地信托遗赠的债务时,他指定女儿为部分继承人,并规定用继承财产与信托遗赠相抵消,且其希望将相同的土地给予被废除继承权的儿子。
quamquam filia patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio praestandum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere.
虽然女儿拒绝接受父亲的继承,但仍认定:信托遗赠仍应由继承人向儿子履行,女儿本应获得的继承份额已归属于这些继承人;如果父亲为女儿指定了替补人,则该替补人应当向儿子返还该信托遗赠。
§31.0.77.8Euictis praediis, quae pater, qui se dominum esse crediderit, uerbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et coheredibus actio erit: si tamen inter filios diuisionem fecit, arbiter coniectura uoluntatis non patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iudicium fratri conseruari.
如果父亲(其自以为是所有者)通过信托遗赠的言词留给儿子的土地被追夺,则不享有针对兄弟们和共同继承人提起诉讼的权利。 然而,如果他在儿子们之间进行了分割,仲裁员根据对意图的推测,将不允许该儿子向共同继承人们返还优先遗赠的份额,除非共同继承人们自己也准备为他们的兄弟维持父亲的决定。
§31.0.77.9Pater certam pecuniam exheredatae filiae uerbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine dari uoluit filio dotem stipulante.
父亲通过信托遗赠的言词,将特定数额的资金留给被废除继承权的女儿,并希望在她结婚时以嫁资的名义给予她,并由其儿子对该嫁资进行要约。
cum filius minorem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat.
当儿子给付了较少额度的嫁资时,现已认定剩余部分应当返还给女儿。
diuortio quoque secuto fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam uerisimile non erat patrem interponi stipulationem uoluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi non oportere.
同样,在离婚发生时,女儿将合法地请求该信托遗赠,要求将基于要约的诉权让与给自己,因为父亲设立该要约显然不可能是为了让女儿在第一次婚姻后处于无嫁资的境地;但是,如果她此后再次结婚,该担保不应延伸至第二次婚姻。
§31.0.77.10A filia pater petierat, ut cui uellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi uiua donauit.
父亲曾请求女儿在其去世时,将土地返还给其子女中她所希望的一个。 她在世时,将作为信托遗赠对象的土地赠与了其中一个子女。
non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur: nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione.
由于信托遗赠的期日不确定,而赠与是确定的,这似乎不被视为一种选择;因为在母亲的选择权被排除的情况下,该指定可以针对在其他人中本应获得该信托遗赠的人。

词汇与语法注释

  1. 31.0.77.prde communi — 意为“从共有财产中(即遗产总额)”。这表明在遗产分割诉讼中,作为特定遗产的土地首先从共有财产中拨付并分配,而作为替代物的金钱(100金币)则由女儿在向母亲返还遗产时,直接从其作为继承人分得的份额(de parte sua)中提前扣留(retenturam),以此形成对比。
  2. 31.0.77.2alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam — 这是一个复杂的带“reddendam”(表示必要性)的不定式结构。它解释了在适用法尔西迪亚法时的返还程序:根据要约对丈夫提起诉讼的儿子们(ex stipulatu cum uiro agentibus),必须通过事实诉权(per in factum actionem),从回收的嫁资(ex dote)中将法尔西迪亚法定份额(Falcidiae partem)返还给继承人(heredibus)。
  3. 31.0.77.10non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur — 意为“由于信托遗赠期日的不确定性与确定的(生前)赠与之间的关系,这似乎不被视为一种选择”。该判决基于两项法律行为性质的差异:由于信托遗赠的产生期日(母亲去世时)本质上是不确定的(incertum diem),因此在世时向特定子女进行的确定赠与(certae donationis)不能被认定为遗嘱中所要求的“选择权(electionem)”的正式行使。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §31.0.77.pr-31.0.77.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:31.0.77.pr-31.0.77.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。