[IDEM libro octauo responsorum.
[同じ著者の、答弁録第8巻より。
] §31.0.77.prCum pater filios eorumque matrem heredes instituisset, ita scripsit: 'peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae'. respondi praedium quidem hereditarium iudicio diuisionis de communi filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam.
] 父親が息子たちとその母親を相続人に指定した際、次のように書いた。 「娘よ、お前に求める。 私の遺産からお前の持分として100アウレウスとトゥスクルムの土地を受け取った上で、遺産の持分を母親に返還してほしい。 」私は次のように答えた。 相続財産たる土地については、娘は分割裁判において共有財産から取得することになるが、金銭については、彼女自身の持分から留置することになる。
§31.0.77.1Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salua Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt.
死因贈与を受けた者たちの信託に対しては、いつでも信託遺贈を課すことができる。 相続人は、遺贈の例に倣ってこれらの贈与においても適用されると認められたファルキディウス法の割合を害することなく、この信託遺贈を履行しなければならない。
si pars donationis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur.
もし贈与の一部が信託遺贈に拘束されているならば、その信託遺贈もまたファルキディウス法の負担を果たすことになる。
si tamen alimenta praestari uoluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti uoluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie uoluit integra.
しかし、もし遺言者が扶養料の提供を望んだのであれば、より多額の金銭から扶養料が完全に提供されることを明らかに望んだ死者の意思に基づき、配分の全負担は贈与の残余部分にあると回答すべきである。
§31.0.77.2Mater filiis suis uulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus institutis petisset a filiis uiro dotem restitui, totum uiro fideicommissum dotis deberi, si Falcidiae ratio non interuenerit: ideo retentionem dotis uirum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam.
母親が、非嫡出の息子たちに対し、彼女の持参金を死因贈与として問答契約することを許した。 他の者が相続人に指定された上で、彼女が息子たちに対して持参金を夫に返還するよう求めた場合、ファルキディウス法の適用がない限り、持参金の信託遺贈のすべてが夫に義務づけられ、したがって夫は持参金の留置権を有すると認められた。 そうでない場合は、夫に対して問答契約に基づいて訴えを提起する息子たちによって、持参金からファルキディウス法の持分が、事実関係に基づく訴権によって相続人に返還されるべきである。
§31.0.77.3Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignorantibus emolumentum ex testamento quaeritur.
遺贈を受け取る耳が聞こえず口のきけない者に対し、自分が死ぬときにそれを返還するよう義務づけることは適法に命じられる。 なぜなら、自分たちの知らないうちに遺言から利益が獲得される場合には、そのことを知らない者たちであっても信託遺贈によって拘束されるからである。
§31.0.77.4Hereditatem filius cum moreretur filiis suis uel cui ex his uoluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condicionem ante mortem filii heredis exsistere: uiriles autem inter eos fieri, qui eo tempore uixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit.
息子が死ぬときに、その息子たちまたは彼らのうち彼の望む者に遺産を返還するよう求められていた。 その間に彼が島に流刑にされたが、選択する能力は刑罰によって消滅したわけではなく、また信託遺贈の条件は相続人である息子の死前に発生するわけでもないと認められた。 しかし、他者から選択する権能がなかった場合には、その時点で生存していた者たちの間で均等な持分が成立するとされた。
§31.0.77.5Qui dotale praedium contra legem Iuliam uendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commissit, ut amplius ei pretium restituat.
ユリウス法に反して持参財産である土地を売却した者が、妻に遺贈を与え、かつ買主の信託に、彼女に代金を返還するよう委ねた。
emptorem fideicommissi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier uenditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoueri.
買主は信託遺贈に拘束されないことが確定していた。 しかし、もし妻が遺贈を受け取った上で売却を無効にするならば、代金の提供を受けたときに、彼女は悪意の抗弁によって退けられると認められた。
§31.0.77.6Maeuio debitori suo reus stipulandi mandauit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debitam solueret.
自己の債務者であるマエウィウスに対し、問答契約の債権者が、自分が死因贈与を行おうとしていた相手であるティティウスに、債務のある金銭を支払うよう命じた。
cum sciens dominum uita decessisse Maeuius pecuniam dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maeuius soluendo non esset, in Titium actionem solidi uel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non uideretur.
マエウィウスが、債権者が他界したことを知りながら金銭を支払った場合、免責は生じなかったことが確定した。 また、もしマエウィウスに弁済資力がないとしても、ティティウスが死因によって取得したとはみなされないため、ティティウスに対して全額についての訴権やファルキディウス法に基づく訴権が与えられるべきではない。
diuersum probandum foret, si Maeuius ignorans dominum uita decessisse pecuniam errore labsus dedisset: tunc enim portio iure Falcidiae reuocaretur.
もしマエウィウスが、債権者が他界したことを知らずに、錯誤に陥って金銭を支払ったのであれば、異なる結論が承認されるべきである。 なぜなら、その場合にはファルキディウス法に基づいて一部が回収されることになるからである。
§31.0.77.7Cum pater fideicommissum praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso conpensaret, eademque praedia filio exheredato dari uoluit.
父親が、母親の遺言に基づいて娘に対して土地の信託遺贈の義務を負っていたが、彼女を一部の共同相続人に指定するにあたり、その相続財産と信託遺贈を相殺するように定め、かつその同じ土地を廃嫡された息子に与えることを望んだ。
quamquam filia patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio praestandum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere.
娘は父親の相続財産を引き受けることを望まなかったが、それでも、娘が受け取るはずであった相続分の帰属先となった相続人たちによって、信託遺贈が息子に対して履行されるべきであると認められた。 もし彼が娘に他の者を予備相続人に指定していたならば、その予備相続人が息子に信託遺贈を返還しなければならない。
§31.0.77.8Euictis praediis, quae pater, qui se dominum esse crediderit, uerbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et coheredibus actio erit: si tamen inter filios diuisionem fecit, arbiter coniectura uoluntatis non patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iudicium fratri conseruari.
自分が所有者であると信じていた父親が、信託遺贈の文言によって息子に残した土地が奪われた場合、兄弟たちや共同相続人たちに対する訴権は存在しない。 しかし、もし彼が息子たちの間で分割を行っていたならば、仲裁人は、意思の推測により、彼らが自らも兄弟のために父親の意思表示を維持する用意がない限り、共同相続人たちに優先遺贈された部分を彼が返還することを許さないであろう。
§31.0.77.9Pater certam pecuniam exheredatae filiae uerbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine dari uoluit filio dotem stipulante.
父親が、廃嫡された娘に信託遺贈の文言によって特定の金銭を残し、それを彼女の婚姻の際に持参金名目で与えることを望み、息子がその持参金を問答契約することとした。
cum filius minorem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat.
息子がそれより少ない持参金を与えた場合、超過分は娘に返還されるべきであることが確定していた。
diuortio quoque secuto fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam uerisimile non erat patrem interponi stipulationem uoluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi non oportere.
また、離婚が成立した場合にも、娘は信託遺贈に基づき、問答契約から生じる訴権が自分に提供されるよう適法に請求することができる。 なぜなら、父親がその問答契約を介在させることを望んだのは、娘が最初の婚姻の後に持参金のない状態に置かれるためであるとは考えられないからである。 ただし、彼女がその後に再婚する場合、その保証が第二の婚姻にまで拡張されるべきではない。
§31.0.77.10A filia pater petierat, ut cui uellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi uiua donauit.
父親が娘に対し、自分が死ぬときにその子供たちのうち望む者に土地を返還するよう求めていた。 彼女は生存中に、信託遺贈の対象である土地を子供たちの一人に贈与した。
non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur: nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione.
信託遺贈の不確実な期日と確定的な贈与という関係から、これが選択にあたるとはみなされないように思われた。 なぜなら、母親の選択が排除された場合に、他の者たちの間で信託遺贈を受けることになる者に対して、指定が向けられ得るからである。