[IDEM libro sexto responsorum. ] §31.0.75.prMiles ad sororem epistulam, quam post mortem suam aperiri mandauit, talem scripsit: 'scire te uolo donare me tibi aureos octingentos'.
一名士兵给他的姐妹写了一封信,并嘱咐在自己死后方可拆阅,内容如下:“我想让你知道,我赠与你八百金币。
fideicommissum deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema uoluntate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus cum eo loquatur, quem precario remuneratur.
”现已认定,该信托遗赠对姐妹具有约束力,且在任何人的最后意愿中都不应作其他认定;因为即使死者是在与他承恩而予以回报的人对话,信托遗赠也被认为成立。
§31.0.75.1Pro parte heres institutus, cui praeceptiones erant relictae, post diem legatorum cedentem ante aditam hereditatem uita decessit.
一名被指定为继承一定份额的继承人,且被留有优先遗赠,在遗赠权利产生之日之后、接受继承之前去世。
partem hereditatis ad coheredes substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae pro parte coheredum constiterunt, ad heredes eius transmitti.
现已认定,其继承份额归属于替代共同继承人,但共同继承人份额中已确立的优先遗赠部分,则转移给该继承人的继承人。