Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §31.0.67.pr-31.0.67.10

家族内受遗人选择与信托遗赠的实质效力

第 4794 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了继承人有义务从家族中选择特定人履行信托遗赠时的重复遗赠效力、防止土地流出家族的担保条件,以及因误信而遗赠他人财产的有效性。此外,还提及了皇帝关于即使缺少严密措辞也应认可其信托遗赠实质意图的敕答。

[IDEM libro nono decimo quaestionum.
[同前,于《问题集》第十九卷。
] §31.0.67.prUnum ex familia propter fideicommissum a se cum moreretur relictum heres eligere debet: ei quem elegit frustra testamento suo legat quod, posteaquam electus est, ex alio testamento petere potest.
] 继承人必须因被继承人临终时留下的信托遗赠,从家族中选择一人:他向自己所选择的人在自己的遗嘱中遗赠该人在此后被选中时根据另一份遗嘱可以请求之物,乃是徒劳的。
utrum ergo non constitit quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari uoluntas, non recte creditori comparabitur? siue tamen durat electio, fuisse uidetur creditor, siue mutetur, ex neutro testamento petitio competit.
那么,所给予之物是否就像留给债权人一样不成立,或者,只要意愿还可以改变,将其与债权人相提并论就是不正确的? 然而,如果选择保持不变,他似乎曾是债权人;如果选择改变,根据这两份遗嘱都不能提起请求。
§31.0.67.1Si de Falcidia quaeratur, perinde omnia seruabuntur ac si nominatim ei, qui postea electus est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: non enim facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium est: quid est enim, quod de suo uideatur reliquisse, qui quod relinquit omnimodo reddere debuit?
如果涉及法尔奇迪亚法的问题,一切都将被维持,就好像最初的遗嘱中已经点名向后来被选中的人留下了信托遗赠一样:因为被迫进行选择的权利并非自身慷慨的恩惠;因为,对于无论如何都必须偿还其所留之物的人,又有什么可以被视为是从他自己的财产中留下的呢?
§31.0.67.2Itaque si, cum forte tres ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem uel dispari gradu, satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est uoluntati, ceteri condicione deficiunt.
因此,如果留下信托遗赠之人的家族中碰巧有三人,处于相同或不同的亲等,那么只留给其中一人就足够了;因为在符合了意愿之后,其余的人便不满足条件。
§31.0.67.3Sed si uno ex familia herede instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicommissum ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset.
但是,如果家族中的一人被指定为继承人,而该土地被留给了外人,则根据该遗嘱提起信托遗赠请求时,应视同家族中没有任何人成为继承人的继承人一样。
uerum is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris fideicommissum petentibus facere partem intellegitur: nam quae ratio ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem.
然而,被指定为继承人的人,基于恶意抗辩的理由,在其他请求信托遗赠的人提出请求时,被理解为应当分担份额:因为准许其他人的相同理由,也引入了默示的抵销。
§31.0.67.4Si duos de familia non aequis portionibus heredes scribserit et partem forte quartam extero eiusdem fundi legauerit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario retinent, fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum praelegasset: pro altera uero parte, quae in exterum collata est, uirilem qui sunt de familia petent admissa propter heredes uirilium portionum pensatione.
如果他以不等的份额将家族中的两人指定为继承人,并且碰巧将同一块土地的四分之一份额遗赠给一个外人,那么对于他们因继承权而保留的份额,确实不能提起信托遗赠请求,这并不亚于他将土地预先遗赠给其中一人;但对于给予外人的另一部分,家族中人将请求按人头分得的份额,因为准许了因继承人而起的按人头份额的抵销。
§31.0.67.5Sed et si fundum heres uni ex familia reliquerit eiusque fidei commisserit, ut eum extero restituat, quaesitum est, an hoc fideicommissum peti possit.
但是,如果继承人将一块土地留给家族中的一人,并信托其将该土地返还给外人,则有人提出疑问,是否可以请求该信托遗赠。
dixi ita demum peti posse, si fundi pretium efficiat.
我说过,只有在土地的价格能够支付时,方可提起请求。
sed si quidem ille prior testator ita fideicommissum reliquisset: 'rogo fundum cui uoles aut quibus uoles ex familia relinquas', rem in expedito fore: quod si talia uerba fuissent: 'peto non fundus de familia exeat', heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum collatum est, oneratum intellegi, petituris deinceps ceteris ex primo testamento fideicommissum post mortem uidelicet eius qui primo electus est.
但是,如果先前的遗嘱人是这样留下信托遗赠的:“我请求你将这块土地留给你所希望的或者你所希望的家族中人”,那么事情就很简单;但如果字眼是:“我请求这块土地不要流出家族”,则继承人的继承人被理解为因给予外人的后继信托遗赠而承担了负担,而在首个被选中者死后,其余的人自然将依次根据首份遗嘱请求信托遗赠。
§31.0.67.6Et ideo si electo uno fideicommissum in exterum non conferatur, non alias ei qui electus est fideicommissum praestandum erit, quam interpositis cautionibus: 'fundum, cum morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui'.
因此,如果在选出一人后,未将信托遗赠给予外人,除非提供了担保:“如果在他死时,该土地实际上没有留在家族中,则予以返还”,否则不应向被选中之人提供信托遗赠。
§31.0.67.7'Rogo, fundum cum morieris restituas ex libertis cui uoles'.
“我请求,当你死时,将土地返还给你所希望的已释放自由人中的任何一人。
quod ad uerba attinet, ipsius erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius potest: defuncto eo prius quam eligat petent omnes.
”就字面而言,选择权在于他自己,只要他人还可以被优先选择,任何人都不能提起请求;如果他在做出选择前就去世了,所有人都会提起请求。
itaque eueniet, ut quod uni datum est uiuis pluribus unus petere non possit, sed omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit unus, si solus moriente eo superfuit.
因此,结果会是,在数人生存期间,一人不能请求给予单单一人的东西,而是所有人都在请求并未给予所有人的东西,且只有当在死者死亡时仅有一人生还,该一人才能提起请求。
§31.0.67.8Si rem tuam, quam existimabam meam, te herede instituto Titio legem, non est Neratii Prisol sententiae nec constitutioni locus, qua cauetur non cogendum praestare legatum heredem: nam succursum est heredibus, ne cogerentur redimere, quod testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores uoluntates: quod in hac specie non euenit, cum dominium rei sit apud heredem.
如果我将你的物(我误认为是我的)遗赠给提求斯,并指定你为继承人,那么尼拉提乌斯·普里斯库斯的意见以及规定不应强迫继承人履行遗赠的皇帝宪令就没有适用的余地:因为这是为了救济继承人,使他们不至于被迫去购买遗嘱人误以为是自己的而留下的物;因为在遗赠自己的物时,遗愿要比获取他人的物并加重继承人负担时更容易达成;而在此案中这种情况并未发生,因为该物的所有权就在继承人手中。
§31.0.67.9Si omissa fideicommissi uerba sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant, recte datum et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque intellegetur: quam sententiam optimus quoque imperator noster Seuerus secutus est.
如果遗漏了信托遗赠的字眼,而所读到的其他内容与应当写下的内容相符,那么根据继承人指定和遗赠的先例,应被理解为:这已被正确给予,只是写得太少;我们最杰出的皇帝塞维鲁也遵循了这一意见。
§31.0.67.10Item Marcus imperator rescripsit uerba, quibus testator ita cauerat 'non dubitare se, quodcumque uxor eius cepisset, liberis suis reddituram', pro fideicommisso accipienda.
同样,马可皇帝在一份敕答中写道,遗嘱人所规定的“他不怀疑他的妻子所得到的任何东西都会归还给他们的孩子”这些字句,应当被视为信托遗赠。
quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps prouidentissimus et iuris religiosissimus cum fideicommissi uerba cessare animaduerteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit accipiendum.
这一敕答具有极大的实用性,也就是为了防止对圆满婚姻的敬意以及对共同子女的信任,欺骗了对母亲持有较好预期的父亲;因此,最具远见且最敬畏法律的皇帝在注意到信托遗赠的字眼空缺时,仍敕答该言词应被视为信托遗赠。

词汇与语法注释

  1. 31.0.67.5heredis heredem — 此处是前文动词 `dixi`(我说过)所支配的“对格加不定式”结构(间接引语)的主语对格。与之相呼应的不定式为 `oneratum intellegi`(被理解为承担了负担),其后进一步连接了一个包含将来分词的夺格独立结构 `petituris... ceteris`,构成了长而复杂的嵌套句式。
  2. 31.0.67.7eueniet, ut quod uni datum est uiuis pluribus unus petere non possit — 此结构引入了充当无人称动词 `eueniet`(结果将会是……)主语的名词从句(`ut` 从句)。在从句内部,`quod uni datum est`(给予单单一人的东西)是一个没有先行词的关系从句(充当名词短语),其在夺格独立结构 `uiuis pluribus`(在数人生存期间)的条件下,表明单一的受遗赠人(`unus`)无法单独提起请求,表达了法理上的悖论。
  3. 31.0.67.8sunt enim magis in legandis suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores uoluntates — 比较句式 `magis... quam...` 并列了两个“介词 `in` +夺格动形容词”的平行结构。主语为 `uoluntates`(遗愿/意愿),动词为 `sunt`,补足语为比较级形容词 `faciliores`(更容易/更易倾向于)。该句解释了遗嘱人的心理与法理倾向:意愿在“遗赠自己财产”时要比在“获取他人财产并加重继承人负担”时更容易达成。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §31.0.67.pr-31.0.67.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:31.0.67.pr-31.0.67.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。