[IDEM libro sexto decimo quaestionum.
[同前,于《问题集》第十六卷。
] §31.0.65.prPeculium legatum augeri et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant.
] 被遗赠的特有财产,如果在其后有属于该特有财产的物开始存在或不再存在,则可以增加或减少。
idem in familia erit, siue uniuersam familiam suam siue certam (ueluti urbanam aut rusticam) legauerit ac postea seruorum officia uel ministeria mutauerit.
这一点对于奴隶群也是同样的,无论遗嘱人遗赠的是其全部奴隶群还是特定的奴隶群(例如都市奴隶群或乡村奴隶群),并且在此之后改变了奴隶的职责或职务。
eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis.
当舆夫或侍从被遗赠时,规则也是相同的。
§31.0.65.1Quadrigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium pertinebit.
某些人认为,如果此后有一匹马死亡,四马战车的遗赠即归于消灭,但这仅限于那匹界定该四马战车特征的马死亡的情形;然而,如果在中间这段时间内,减少的部分得到了补充,该遗赠将归受遗赠人所有。
§31.0.65.2Titio Stichus legatus post mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita hereditate et libertas post mortem Titii competit.
被遗赠给提求斯的斯蒂库斯在提求斯死后获得了自由:在继承被接受时,该遗赠具有效力;而在提求斯死后,其自由也具有效力。
idemque est et si moriente Titio liber esse iussus est.
即使在提求斯死亡时他被命令获得自由,情况也是相同的。
§31.0.65.3Si tamen Titio ex parte herede instituto seruus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus sit, siue adierit hereditatem Titius siue non adierit post cuius mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit.
然而,如果提求斯被指定为部分继承人,且奴隶被遗赠给他,并被命令在其死后获得自由,那么无论提求斯(在其死后该奴隶被赋予自由)是否接受了继承,在该提求斯去世时,其自由均具有效力。