[LICINIUS RUFINUS libro quarto regularum.
[利奇尼乌斯·鲁菲努斯,于《规则集》第四卷。
] §31.0.62.prSi alienus seruus heres institutus fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest.
] 如果他人的奴隶被指定为继承人,可以由其主人承担而留下一项信托。
sed ita hoc fideicommissum dominus praestare debet, si per seruum factus sit heres: quod si ante, quam iussu eius adiretur hereditas, seruus manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus id debiturus non est, quia heres factus non est, nec seruus, quia rogatus non est.
但是,只有当主人通过该奴隶成为继承人时,他才必须履行这一信托。 然而,如果在根据主人的命令继承财产之前,该奴隶已被释放,并凭自己的意愿继承了遗产,则主人无需承担此债务,因为他没有成为继承人,奴隶也无需承担,因为他未被请求履行。
ita que utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum hereditatis peruenerit, et fideicommissum praestare compellatur.
因此,在这种情况下,应准予有用诉权,以便让获得遗产实际利益的人也被强迫履行信托。