[MARCELLUS libro uicesimo octauo digestorum.
[马尔切鲁斯,于《学说汇纂》第二十八卷。
] §31.0.50.prUt heredibus substitui potest, ita etiam legatariis.
] 正如可以为继承人指定替代人一样,也可以为受遗赠人指定替代人。
uideamus, an idem fieri possit et cum mortis causa donabitur, ut id promittat ille alteri, si ipse capere non poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque persona donatio confertur.
让我们来看看,在进行死因赠与时是否也能做到同样的事,即如果受赠人本人无法接受,他便向另一人承诺给付该物:这更应当得到支持,因为赠与也是针对后者的身份而设立的。
§31.0.50.1Si Titius mihi Stichum aut decem debeat et legauero tibi Stichum quem mihi debet, placet exstingui legatum decem solutis: et si diuersis alii decem, alii Stichus legatus fuerit, ex euentu solutionis legatum ualet.
如果提修斯欠我斯蒂克斯(奴隶)或十个金币,而我将他欠我的斯蒂克斯遗赠给你,那么一旦支付了十个金币,该遗赠即告消灭,这一观点得到了认可。 如果对不同的人,向一人遗赠十个金币,向另一人遗赠斯蒂克斯,则根据支付的结果,相应的遗赠发生效力。
§31.0.50.2Cum ita legatum est: 'quantam pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maeuio dato', si sub condicione legatum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius agere non potest: quod si statim dies legati cedit, ut Publicius recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur.
当遗赠具有如下形式:“我的继承人从提修斯处索得多少钱,就给梅维乌斯多少钱”时,如果该遗赠是附条件的,在钱款被索得之前,受遗赠人不能提起诉讼;但如果遗赠的权利立即确定,正如普布里基乌斯正确认为的那样,受遗赠人可以提起诉讼,要求让与诉权。