[PAULUS libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. ]
[保罗,于《朱利亚和帕皮亚法注解》第五卷。
§31.0.49.prMortuo boue qui legatus est neque corium neque caro debetur.
] 如果被遗赠的公牛已经死亡,那么它的皮和肉都不应作为债务给付。
§31.0.49.1Si Titio frumentaria tessera legata sit et is decesserit, quidam putant exstingui legatum: sed hoc non est uerum, nam cui tessera uel militia legatur, aestimatio uidetur legata.
若给提修斯遗赠了谷物券而他已去世,有些人认为该遗赠即告消灭。 但这并不正确,因为对于被遗赠了谷物券或官职的人,其估价被视为已被遗赠。
§31.0.49.2Labeo refert agrum, cuius commercium non habes, legari tibi posse Trebatium respondisse, quod merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat.
拉贝奥记载道,特雷巴提乌斯曾解答说,一处你对其不享有交易权的土地可以被遗赠给你;对此,普里斯库斯·富尔奇尼乌斯理所当然地认为这是错误的。
§31.0.49.3Sed Proculus ait, si quis heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non habeat, dare iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum esse, quod uerius est, uel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris fuerit, uel si non est, in eius aestimationem.
但普罗库鲁斯说,如果有人曾命令自己的继承人,将该继承人对其不享有交易权的土地,给付给对其享有交易权的人,他认为继承人承担着债务——这是更正确的看法——或者就该物本身而言(如果该物曾属于立遗嘱人的财产),或者如果该物不属于(立遗嘱人的财产),则就其估价而言。
§31.0.49.4Si testator dari quid iussisset aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua eos praestare, quibus pars hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet.
如果立遗嘱人曾命令给付某物、完成某项工作或赠送礼物,那么,如同其他遗赠一样,遗产份额增加的人应当按照自己的比例承担这些,这一观点得到了认可。