[IDEM libro octauo epistuiarum.
[同上,于《书信集》第八卷。
] §31.0.48.prLicinnius Lucusta Proculo suo salutem.
] 利奇尼乌斯·卢库斯塔向其普罗库鲁斯致意。
Cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea mancipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero.
当立遗嘱人在遗赠嫁妆时规定了一项条件,即如果妻子更愿意接受她作为嫁妆所给予的奴隶而非现款,而如果妻子确实更想要那些奴隶,我询问,此后由这些奴隶所生的奴隶是否也应当债务化给妻子。
Proculus Lucustae suo salutem.
普罗库鲁斯向其卢库斯塔致意。
Si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur.
如果妻子更愿意接受奴隶而非嫁妆,那么她作为已估价嫁妆所给予的奴隶本身应当债务化给她,但奴隶的后代则不应当。
§31.0.48.1Bonorum possessione dementis curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt: sed qui petent, cauere debebunt, si hereditas euicta fuerit, quod legatorum nomine datum sit redditu iri.
在将精神病人的财产占有给予其保佐人时,可以向保护该精神病人的保佐人请求遗赠;但请求者必须提供担保:如果遗产被追夺,因遗赠名义所给付之物将被退还。