[IDEM libro octauo ad Quintum Mucium.
[同上,于《评昆图斯·穆基乌斯》第八卷。
] §31.0.45.prSi ita sit scriptum: 'filiabus meis centum aureos do', an et masculini generis et feminini liberis legatum uideatur? nam si ita scriptum esset: 'filiis meis hosce tutores do', responsum est etiam filiabus tutores datos esse.
] 如果这样写道:“给我的女儿们一百枚金币”,是否应视为向男性和女性的子女双方均作出了遗赠? 因为,如果这样写道:“给我的儿子们指定这些监护人”,曾有解答认为,监护人也同样给予了女儿们。
quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est feminino uocabulo etiam masculos contineri.
但这不能反过来理解,即在“女儿们”的名义下也包含男性;因为在女性词汇中也包含男性,这在先例上是极为恶劣的。
§31.0.45.1Si sub condicione uel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem uel diem certum repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies ueniet uel condicio exsistat.
如果某项遗赠是附条件地、或自确定之日起归属于我们,则在条件成就或确定期日到来之前,我们不能放弃它;因为在期日到来或条件成就之前,它尚不属于我们。
§31.0.45.2Si pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, uidetur de aliis nuptiis sensisse.
如果父亲在遗言中命令其继承人在其女儿结婚时给付若干金币,而在遗言作成时女儿已然结婚,但当时父亲不在场且对此不知情,则该遗赠仍然有效;因为,如果父亲并非不知情,他就被视为是在考虑另一次婚姻。