[POMPONIUS libro tertio ad Quintum Mucium.
[蓬佩尼乌斯,于《评昆图斯·穆基乌斯》第三卷。
] §31.0.43.prSi ita relictum fuerit: 'quantum heres meus habebit, tantum Tithaso dari uolo', pro eo est, quasi ita sit scriptum: 'quantum omnes heredes habebunt'.
]\n 如果以如下方式遗留:‘我的继承人将拥有多少,我希望即给蒂塔苏斯多少’,这应视同如下写法:‘所有继承人将拥有多少’。
§31.0.43.1Quod si ita fuerit: 'quantum unus heres habebit, tantum Tithaso heredes meos dare uolo', minor pars erit accipienda, quae uenit in legato.
\n 但如果是这样:‘一个继承人将拥有多少,我希望我的继承人们即给蒂塔苏斯多少’,则在遗赠中所涉及的,应当理解为其中较小的份额。
§31.0.43.2Pegasus solitus fuerat distinguere, si in diem fideicommissum relictum sit, ueluti post annos decem, interesse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo casu heredem fructum retinere debere, an legatarii, ueluti si in tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum relictum sit, tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis.
\n 佩加苏斯通常会做出区分:如果信托遗赠约定了未来的期限,例如十年之后,那么需要看该期限的延迟是为了谁的利益——是继承人的利益(在这种情况下,继承人应当保留孳息),还是受遗赠人的利益(例如,如果向尚未达到适婚年龄的人遗留信托遗赠,期限至其达到适婚年龄时,因为此时之前期间的孳息也应当被提供)。
et haec ita intellegenda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento heres fideicommissum praestet.
而且,这些规定应当在没有特别注明继承人应连同增值部分一起交付信托遗赠的情况下,方可作此理解。
§31.0.43.3Si ita scriptum sit: 'decem aut quindecim heres dato', pro eo est ac si decem sola legata sint: aut si ita sit: 'post annum aut post biennium, quam ego decessero, heres dato', post biennium uidetur legatum, quia heredis esset potestas in eligendo.
\n 如果是这样写着的:‘继承人当给付十或十五’,这等同于只遗赠了十;或者如果是这样:‘在我死后一年或两年,继承人当给付’,则应视为在两年后遗赠,因为选择的权利属于继承人。