[IDEM libro decimo responsorum.
[同上,出自《答辩集》第十卷。
] §31.0.34.prTitia cum testamento facto decederet heredibus institutis Maeuia et Sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a Maeuia, ut Stichum seruum suum manumitteret, in haec uerba: 'a te autem, Maeuia filia carissima, peto, ut Stichum seruum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita seruorum tibi his codicillis legauero', nec legauit.
] 蒂蒂亚在立下遗嘱后去世,指定其子女梅维亚和塞姆普罗尼乌斯为等额份额的继承人,她用以下言词请求梅维亚解放她自己的奴隶斯蒂库斯:“但是,我最亲爱的女儿梅维亚,我请求你解放你自己的奴隶斯蒂库斯,因为我将在这些遗嘱补遗中遗赠给你若干名奴隶供你役使”,但她并未遗赠。
quaero, quid his uerbis relictum uideatur, cum, ut supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam testatricem et mancipia hereditaria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit.
我请问,在这些言词中似乎留下了什么,因为如上所述,在指定了两名继承人的情况下,已故的女遗嘱人和继承的奴隶属于两个人,且遗嘱补遗中并未留下任何关于提供奴隶的内容,由于未实际给付,也不能认为存在有效的信托遗赠,因为她虽说自己已经遗赠,但并未加上遗赠的具体种类,也未请求继承人提供这些奴隶。
Modestinus respondit ex uerbis consultationi insertis Macuiam neque legati neque fideicommissi petitionem habere neque libertatem seruo suo dare compelli.
莫德斯蒂努斯答复道:根据咨询中载入的言词,梅维亚既没有遗赠请求权,也没有信托遗赠请求权,也不被强迫给她自己的奴隶自由。
§31.0.34.1Lucius Titius in testamento suo ita cauit: ‘Ὀκταβιάνῃ Στρατονίκῃ τῇ γλυκυτάτῃ μου θυγατρὶ χαίρειν.
卢基乌斯·蒂蒂乌斯在其遗嘱中如此规定:“向我最甜美的女儿奥克塔维亚娜·斯特拉托妮克问好。
Βούλομαι αὐτὴν παρ' ἑαυτῆς λαβεῖν χωρίον Γάζαν σὺν ταῖς ἐνθήκαις αὐτοῦ πάσαις.
我希望她从自己那里取得加沙土地及其全部存货。
Ὀκταβιανῷ Ἀλεξάνδρῳ τῷ γλυκυτάτῳ μου υἱῷ.
向我最甜美的儿子奥克塔维亚努斯·亚历山大。
Ἐξαίρετον βούλομαι αὐτὸν παρ' ἑαυτοῦ λαβεῖν σύγκτησιν ἀγωνόφορον Κομιάνην σὺν αἷς ἔχει ἐνθήκαις πάσαις'.
我希望他作为特优遗赠,从自己那里取得科米亚内的产出收益的共有地产,以及该地产所拥有的全部存货。
quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium singulis datum esse uideatur an uero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inutiliter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere uoluit.
”我请问,这样的字据是似乎将整个地产赠与了每人,还是仅包含他们的继承份额,因为他希望他们每个人无效果地从自己那里取得他们已经拥有的份额。
Modestinus respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat.
莫德斯蒂努斯答复道:所询问的字据不应当被解释为使信托遗赠归于无效。
item quaero, si integrum praedium relictum esse uideatur, an pretium portionis fratri et coheredi soluendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum uoluerit.
我又请问,如果似乎遗赠了整个地产,是否应当向兄弟及共同继承人支付该份额的价格,就好像正是因为他命令从自己那里取得,他才希望其在支付价格后拥有整个地产。
item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium minime compellendum.
他也答复道:信托遗赠受益人绝不应被强迫支付价格。
§31.0.34.2Lucia Titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno seruo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diuiserunt hereditatem matris, diuiserunt etiam domum, in qua diuisione dominus serui fideicommissarii quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per seruum eo, quod interfuit diuisioni, amisisse uideatur.
卢基娅·蒂蒂亚在无遗嘱去世时,通过其子们以信托遗赠的方式将一栋房屋留给了一个他人的奴隶。 在她儿子去世后,作为继承人的同一批人在分割母亲的遗产时,也分割了那栋房屋,在这次分割中,信托遗赠受益奴隶的主人作为证人到场。 我请问,由于他参与了分割,是否似乎已经失去了通过奴隶为自己取得的信托遗赠追及权。
Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amissum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summouetur, nisi euidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse.
莫德斯蒂努斯答复道:信托遗赠在法律上并未丧失,因为它甚至不能被放弃;但也无法通过欺诈抗辩予以排除,除非显然表明他是为了放弃信托遗赠而做出此行为。
§31.0.34.3Gaius Seius cum domum suam haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res de domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens testamento uxorem suam heredem et alios complures reliquit.
盖乌斯·塞尤斯由于拥有自己的房屋且已搬到其妻子的府邸,他将自己房屋中的某些物品搬到了同一府邸,并在许多天后在那里去世,在其遗嘱中留下了他的妻子和另外几个人作为继承人。
quo testamento significauit uerba, quae infra scripta sunt: in primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam, 'sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo'.
在该遗嘱中,他表明了以下写明的言词:“首先,让我的继承人们知道,我妻子手里没有任何金钱,也没有其他任何东西;因此,我不希望她在此名义下受到骚扰。
quaero, an ea, quae uiuo eo in praetorio uxoris eius translata sunt, communi hereditati uindicari possint et an secundum uerba testamenti praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti.
”我请问,在他生前被搬到其妻子府邸的那些物品,是否可以为共同遗产行使追回权,以及根据遗嘱的言词,死者妻子的这一方是否可以对共同继承人提出抗辩。
Modestinus respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus transtulit, praecipua ad eam pertinere uoluit, nihil proponi, cur uoluntate ipsius standum non sit, necesse igitur habet mulier talem noluntatem fuisse testatoris ostendere.
莫德斯蒂努斯答复道:如果死者希望他搬到妻子房屋或府邸中的那些物品作为特有财产归她所有,则没有任何理由说明为什么不应当坚持其遗愿;因此,该妇人必须证明遗言人曾有此意愿。
quod nisi fecerit, in hereditate mariti et haec remanere oportet.
如果她不能证明,这些物品也应当留在丈夫的遗产中。