[IDEM libro decimo responsorum. ] §31.0.34.4Si ea condicione liberto fideicommissum relictum est, ne a filiis eius recederet, et per tutores factum est, quo minus condicionem impleret, iniquum est eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere.
如果在不离开遗言人子女的条件下将信托遗赠留给了解放奴隶,且由于后见人们的原因导致其未能履行该条件,那么在他并无过错的情况下,使其失去信托遗赠的利益是不公正的。
§31.0.34.5Qui inuita filia de dote egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et ab eo fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum a fratre mulier consequi debeat.
一位违背女儿意愿而就其嫁妆提起诉讼的父亲,在剥夺了该女儿的继承权并指定其儿子为继承人的情况下去世,且由该儿子向女儿留下了以嫁妆为名的信托遗赠。 我请问,该妇人应当从其兄弟处获得多少数额。
Modestinus respondit: quod in primis est non esse consumptam de dote actionem mulieri, cum patri suo non consenserit, utique non ignoras.
莫德斯蒂努斯答复道:首先,由于女儿并未同意其父亲,该妇人关于嫁妆的诉权并未消灭,这你当然是知道的。
sic enim res explicatur, ut, si quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo mulier contenta: quod si in summa dotis, nomine legata amplius sit quam in dote principali, compensatio fiat usque ad eandem summam quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti summa, ex testamento consequatur: non est enim uerisimile patrem duplici praestatione dotis filium eundemque heredem onerare uoluisse, praeterea cum putauerit se efficaciter licet non consentiente filia instituisse aduersus generum de dote actionem.
此事的解决方式如下:如果嫁妆中的数额确实较大,该妇人应当仅满足于对该嫁妆的请求;但如果以嫁妆名义遗赠的金额多于原有的嫁妆,则在重合的相同数额范围内进行抵销,且她仅能根据遗嘱获得后一金额中超出原嫁妆的部分。 因为父亲不可能希望用双重给付嫁妆的方式来加重其作为继承人的儿子的负担,况且他本以为,尽管女儿不同意,自己也已经对女婿有效提起了关于嫁妆的诉讼。
§31.0.34.6Lucius Titius relictis duobus filiis suis heredibus diuersi sexus institutis addidit caput generale, uti legata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam tamen parte testamenti a filio petit, ut omne onus legatorum in se sustineret, in hunc modum: 'ea quaecumque in legatis reliqui uel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique iubebo', deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae suae haec uerba: 'Paulinae filiae meae dulcissimae si quid me uiuo dedi comparaui, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem fieri neto.
卢基乌斯·蒂蒂乌斯在指定其不同性别的两名子女为继承人并留置他们时,加上了一般条款,规定遗赠和解放应由他的这些继承人提供。 然而,在遗嘱的某一部分中,他请求其儿子将遗赠的全部负担由自己承担,方式如下:“凡是我在遗赠中留下的或命令给付的一切,我将命令由我的儿子兼继承人阿蒂亚努斯给付并提供。 ”随后,他在留给其女儿的特优遗赠中加上了以下言词:“致我最甜美的女儿保利娜,如果我在生前曾给予或置备过任何东西,我命令她将其归为己有;我禁止对此事提出任何质疑。
et peto a te, filia carissima, ne uelis irasci, quod ampliorem substantiam fratri tuo reliquerim, quem scis magna onera sustentaturum et legata quae supra feci praestaturum'.
而且我请求你,我最亲爱的女儿,不要因为我将更多的财产留给了你的兄弟而生气,因为你知道他将承受巨大的负担并提供我上述所做的遗赠。
quaero, an ex his extremis uerbis, quibus cum filia sua in testamento pater locutus est, effectum uideatur, ut hereditariis actionibus id est omnibus filium suum onerauerit, an uero iam solum propter onus legatorum locutus esse uideatur, petitiones autem hereditariae in utrumque heredem creditoribus dari debeant.
”我请问,从父亲在遗嘱中与女儿所说的这些最后的言词中,是否似乎产生了他使儿子承担继承诉讼(即全部诉讼)的效果,还是说他现在似乎仅因遗赠的负担而如此说,而继承请求权应当由债权人向两名继承人提起。
Modestinus respondit, ut actiones creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi.
莫德斯蒂努斯答复道:根据所陈述的事实,并不能认为遗嘱人曾命令由儿子一人来应对债权人的诉讼。
§31.0.34.7Titia cum nuberet Gaio Seio, dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis ita cauit:Γάιον Σείον τὸν ἄνδρα μου παρακατατίθεμαί σοι, ὦ θύγατερ.
蒂蒂亚在嫁给盖乌斯·塞尤斯时,将土地和某些其他物品作为嫁妆赠与,随后在去世时在遗嘱补遗中如此规定:“我的女儿啊,我把我的丈夫盖乌斯·塞尤斯托付给你。
ῷ βούλομαι δοθῆναι εἰς βίου χρῆσιν καὶ ἐπικαρπίαν μετοχὴν κώμης Νακλίνων, ἣν ἔφθασα δεδωκυῖα εἰς προῖκα, σὺν σώμασι τοῖς ἐμφερομένοις τῇ προικί, καὶ κατὰ μηδὲν ἐνοχλῆσθαι αὐτὸν περὶ τῆς προικός·
我希望将我早已作为嫁妆给付的纳克里诺恩村的份额,连同嫁妆中所包含的奴隶,给付予他终身使用及收益,并且他在任何方面都不因嫁妆而受到骚扰;因为在他去世后,这笔财产将属于你和你的子女。
ἔσται γὰρ μετὰ τὴν τελευτὴν αὐτοῦ καὶ τῶν τέκνων σου': praeterea alia multa huic eidem marito legauit, ut quamdiu uiueret haberet.
”此外,她还给这位同一位丈夫遗赠了许多其他物品,供其有生之年占有。
quaero, an propter haec, quae codicillis ei extra dotem relicta sunt, possit post mortem Gaii Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae competere et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit.
我请问,由于在嫁妆之外通过遗嘱补遗留给他的这些物品,在盖乌斯·塞尤斯去世后,蒂蒂亚的女儿兼继承人是否可以基于信托遗赠提起请求权,即就盖乌斯·塞尤斯作为嫁妆收到的那些物品提起请求。
Modestinus respondit: licet non ea uerba proponuntur, ex quibus filia testatricis fideicommissum a Gaio Seio, postquam praestiterit quae testamento legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet propter uoluntatem testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti.
莫德斯蒂努斯答复道:虽然并未陈述能使遗嘱人的女儿在盖乌斯·塞尤斯提供遗嘱中所遗赠的物品之后向其请求信托遗赠的字句,但根据遗嘱人的意愿,并无任何因素阻止在盖乌斯·塞尤斯去世后提起信托遗赠之诉。