[ULPIANUS libro secundo fideicommissorum. ] §31.0.24.prCum quidam ita fideicommissum reliquisset: 'rogo restituas libertis meis, quibus uoles', Marcellus putauit posse heredem et indignum praeferre.
[乌尔比安,在《信托遗赠》第二卷] 当某人如此留下一项信托遗赠:“我请求你将它归还给我的解放自由人中,你所愿意的那些人”时,马尔切鲁斯认为,继承人甚至可以优先选择不配之人。
at si ita: 'his quos dignos putaueris', petere posse ait eos qui non offenderint.
但如果是这样:“给那些你认为配得之人”,他说,那些未犯过错(未使人产生不快)的人可以进行请求。
idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti uideri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur 'quibus uoles' nec ulli offerat.
他也说,如果他没有选择任何人,当信托遗赠以“给你所愿意的那些人”的方式留下,且他未向任何人提供时,所有人似乎都被准许请求该信托遗赠,就像它已经在当下即日被给予了一样。
plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum uel heredi eius, si prius quam peteret decessit.
显然,如果其余的人已经死亡,则应当给予生存者,或者如果他在请求之前已经死亡,则给予其继承人。
Scaeuola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui decesserunt ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui det? uidetur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur 'ex libertis cui uolueris', arbitrari, nisi offerat cui heres uelit et statim offerat sine aliquo scilicet interuallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam instum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.
然而,斯凯沃拉指出:如果在未向任何人提供时所有人均能请求,那么为什么已死亡的人没有也将此权利传给其继承人呢? 特别是如果在一个请求者提出请求时,他[继承人]已经无法选择应当给谁? 因为马尔切鲁斯似乎认为,当信托遗赠以“在解放自由人中,你所愿意的任何人”的方式留下时,除非继承人向他所愿意的人提供,且当然是立即且毫无延迟地提供,否则所有人将立即共同享有该请求权:因此,既然所有人都享有该权利,他理所当然地受到批评,即为什么他认为应当仅给予生存者,除非是在他本可以挑选更愿意提供给谁的合理时间流逝之前,其他人碰巧已经死亡。