[IDEM libro uicesimo primo digestorum. ] §31.0.22.prLucius Titius in testamento suo Publio Maeuio militiam suam reliquit siue pecuniam eius quaecumque redigi ex uenditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum superuixit testamento Lucius Titius, militiam uendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam uel pretium eius testamento dari uoluerit: post mortem Lucii Titii iterum Publius Maeuius uel militiam uel pretium eius ab heredibus Lucii Titii exigebat.
[同上,在《学说汇纂》第二十一卷] 卢基乌斯·蒂蒂乌斯在其遗嘱中,将自己的军职或因出售该军职所能获得的任何金钱,连同其附带利益,遗赠给普布利乌斯·马埃维乌斯。 但在卢基乌斯·蒂蒂乌斯于遗嘱订立后继续生存期间,他出售了该军职,收回了价金,并将其给予了他在遗嘱中希望给予该军职或其价金的人。 在卢基乌斯·蒂蒂乌斯死后,普布利乌斯·马埃维乌斯再次向卢基乌斯·蒂蒂乌斯的继承人请求给付该军职或其价金。
Celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae accipere uoluisse.
凯尔苏斯:我认为,不应当支付军职的价金,除非受遗赠人证明,遗言人在已作出给付之后,仍希望他再次获得该军职的价金。
quod si non totum pretium militiae, sed partem uiuus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit.
但是,如果生存着的遗言人给予受遗赠人的不是军职的全部价金,而是一部分,则我认为余款的请求权继续存在,除非继承人证明遗言人对这部分也已放弃(改变了意图)。
onus enim probandi mutatam esse defuncti uoluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum recusat.
因为,证明死者意图已发生改变的举证责任,属于拒绝履行信托遗赠的人。