[POMPONIUS libro septimo ex Plautio. ] §31.0.11.prStatuliberum ab herede ne tunc quidem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum sine libertate accipere posse Labeo ait, quia seruus eius esset: sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati a testatore datae praeposita fuerit, ualet legatum: nam et si, cum moreretur heres, seruus liber esse iussus esset, recte sine libertate ci ab herede legari posse constitit, quia superuacuum sit ei libertatem dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testatoris habet.
[蓬佩尼乌斯,关于《普劳提乌斯》第七卷] 拉贝奥说,附条件解放的奴隶,即使其根据遗嘱获得的自由尚不确定,也不能在不被赋予自由的情况下接受继承人的遗赠,因为他是该继承人的奴隶。 但如果继承人在遗赠中加入与立遗嘱人赋予自由时所设定的相同条件,则该遗赠有效。 因为,即使规定在继承人死亡时该奴隶被命获得自由,确立的规则也是,继承人可以正当地在不赋予自由的情况下将财产遗赠给该奴隶,因为向其赋予自由是多余的,他并非将从继承人的遗嘱中获得自由,而是已经从立遗嘱人的遗嘱中获得了自由。
§31.0.11.1'Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato, dum, utrum uelit dare, eo die, quo testamentum meum recitatum erit, dicat'.
“我的继承人应将斯蒂库斯或潘菲卢斯中他所希望的一个给予提蒂乌斯,但条件是,他须在我的遗嘱被宣读之日,言明他希望给予哪一个。
si non dixerit heres, Pamphilum an Stichun dare malit, perinde obligatum eum esse puto, ac si Stichum aut Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius elegerit.
”如果继承人没有言明他更希望给予潘菲卢斯还是斯蒂库斯,我认为他所承担的债务,等同于他被判令给予斯蒂库斯或潘菲卢斯中由受遗赠人所选择的一个。
si dixerit se Stichum dare uelle, Sticho mortuo liberari eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui supererit in obligatione manebit.
如果他言明自己希望给予斯蒂库斯,则在斯蒂库斯死亡时他即免除债务;如果在遗赠权利确定日之前其中一人死亡,则存活的另一人将继续作为债务的标的。
cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare sententiam non poterit.
但是,继承人一旦言明了自己希望给予哪一个,就不能改变主意。
et ita et Iuliano placuit.
这一观点也得到了尤里安的赞同。