[IULIANUS libro trigesimo nono digestorum. ] §30.1.94.prPlane si filium impuberem exheredauerit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit.
显然,如果被继承人剥夺了未成年之子的继承权,法定继承人将无须履行该遗言信托,除非该法定继承人同时也是父亲的继承人。
§30.1.94.1Qui rogatus erat hereditatem, ex qua seruus eius heres institutus erat, restituere, cum alii seruum uendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit.
某人被请求返还其奴隶被指定为继承人的遗产,若他已将该奴隶卖给他人,则产生了一个问题:因购买被指定为继承人的奴隶而获得该遗产的人,是否应被强制返还该遗产?
dixi conpellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui seruum suum heredem scriptum uendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat.
我回答说,卖掉自己被指定为继承人的奴隶的人应被强制返还该信托,因为他占有了他被请求返还的遗产的价金。
is autem, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum praestare, id est si dominus serui heredis scripti soluendo non erit.
然而,因购买被指定为继承人的奴隶而获得该遗产的人,只有在特定情况下才会被强制履行信托,也就是说,如果该被指定为继承人的奴隶的主人无偿债能力的话。
§30.1.94.2Si cui Stichus aut Dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si Damam uindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit.
如果某人被遗赠了斯蒂克斯或达马,且选择权赋予了受遗赠人,并向其课以信托要求其将斯蒂克斯交付给他人:如果他宁愿诉请取得达马,他仍须根据信托履行交付斯蒂克斯的义务。
siue enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, siue minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testamento haberet quod fideicommissum fuerit.
因为无论达马的价值是较高,他应被强制赎回斯蒂克斯,还是较低,他也同样会被强制正当地交付斯蒂克斯,因为因其自身原因导致其未能从遗嘱中持有被课以信托之物。
§30.1.94.3Qui testamento manumittitur et neque legatum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui seruum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fideicommissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis uel similis ex testamento consequitur.
凡通过遗嘱获得释放,但既未取得遗赠也未取得遗产的人,不应被强制履行信托,甚至那些被请求释放受遗赠之奴隶的人也是如此;因为只有当某人从遗嘱中获得了相同或类似种类的某种利益时,他才最终应被强制根据信托支付金钱。