[ULPIANUS libro quinto disputationum. ] §30.1.77.prSi pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto diui Pii debebitur, quasi uideatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conueniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit.
[乌尔比安,论议书第五卷] 如果金钱已被寄托于某人处,并且已信托其诚实信用以使其支付该金钱,根据神君皮乌斯的敕答,该信托遗赠应当被履行,就好像继承人被请求将该款项免除给债务人一样。 因为,如果继承人对债务人提起诉讼,债务人可以使用欺诈抗辩;此事使得该信托遗赠发生效力。
quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest.
既然如此,信托遗赠得由任何债务人留给。