[IDEM libro quinto disputationum. ] §30.1.75.prSi sic legatum uel fidei commissum sit relictum 'si aestimauerit heres' 'si comprobauerit' 'si iustum putauerit, et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi uiro potius bono ei commissum est, non in meram uoluntatem heredis collatum.
[同上,学术讨论集第五卷] 如果遗赠或遗言信托是以这种方式留下的:“若继承人认为合适”、“若他批准”、“若他认为公正”,则该遗赠和遗言信托都应当履行,因为这被托付给他,就像托付给一个诚实善良的人一样,而不是完全取决于继承人的任意意愿。
§30.1.75.1Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum.
如果提求斯欠我的债务被遗赠给我,而提求斯实际上并不欠我,应当知道该遗赠是无效的。
et quidem si quantitas non sit adiecta, euidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid ego Titio debeo ei legauero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legauero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.
确实,如果没有指明数量,由于不清楚遗赠了多少,显然不承担任何债务:因为,如果我把自认为欠提求斯的债务遗赠给他,但没有指明数量,该遗赠显然是无效的;然而,如果我遗赠“我欠提求斯的十个单位”,而我其实并不欠提求斯任何东西,那么虚假的描述并不会使遗赠失效,正如朱利安在关于嫁资遗赠的回答中所说的那样。
§30.1.75.2Quod si addiderit: decem quae mihi Titius 'debet lego', sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem siue causam multum interest.
但是,如果他加上了:“我遗赠提求斯欠我的十个单位”,毫无疑问,这一遗赠将是无效的:因为在虚假描述与虚假条件或虚假原因之间有很大区别。
proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legauero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si uiuus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones aduersus cum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.
因此,即使我将塞尤斯欠我的十个单位遗赠给提求斯,该遗赠也将是无效的:因为债务人必须存在。 因为即使我在生前已经索回该债务,遗赠也会消灭;如果他仍然是债务人,我的继承人也仅仅被强迫提供针对他的诉权。
§30.1.75.3Si quis ita stipulatus: 'Stichum aut decem, utrum ego uelim' legauerit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.
如果有人以这种方式进行要约式答诺:“斯提克斯或十个单位,任凭我选择”,并遗赠了这笔欠他的债务,他的继承人将有义务向拥有选择权的受遗赠人提供诉权,使受遗赠人能够自由选择是追索斯提克斯还是十个单位。
§30.1.75.4Proinde si Stichum legauerit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario aduersus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur.
因此,如果当该债务人欠他斯提克斯或十个单位时,他遗赠了斯提克斯,那么正如朱利安在《学说汇纂》第三十三卷中所写,受遗赠人享有针对继承人的不确定物之诉,受遗赠人可以通过该诉讼强迫继承人提起诉讼:并且,如果继承人获得了斯提克斯,他应将其交付给受遗赠人;如果获得了十个单位,受遗赠人将一无所得。
secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.
依此,被遗赠了斯提克斯的人是否实际上成为受遗赠人,将取决于债务人的裁量。