[ULPIANUS libro quarto disputationum. ] §30.1.74.prLicet imperator noster cum patre rescripserit uideri uoluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant relicta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit euidens diuersa uoluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum uel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi.
[乌尔比安,《学术讨论集》第四卷] 尽管我们的皇帝与其父亲曾发出谕答,认为根据遗嘱人的意愿,由指定继承人所遗留的财产,应视为由预备继承人重复遗留;然而,只有在没有明显的相反意愿时,才应这样理解:而这种相反的意愿,即某人是否不希望由继承人所遗留的遗赠或遗言信托由预备继承人来承担,将从许多情况中推导出来。
quid enim si aliam rem reliquit a substituto ei fideicommissario uel legatario, quam ab instituto non reliquerat? uel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinqueret, quae in substituto cessaret? uel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab instituto reliquerat fideicommissum? in obscura igitur uoluntate locum habere rescriptum dicendum est.
因为,如果他由预备继承人向该遗言信托受益人或受遗赠人遗留了另一件他未曾由指定继承人遗留的财产,那又将如何? 或者,如果存在某种特定原因使他由指定继承人遗留,而该原因在预备继承人身上并不存在,那又将如何? 或者,如果他把曾由指定继承人向其遗留遗言信托的受益人,指定为部分财产的预备继承人,那又将如何? 因此,应当说,只有在意思不明确的情况下,该谕答才适用。