[ULPIANUS libro quinquagesimo primo ad edictum. ] §30.1.71.prSi domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam uellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.
[乌尔比安,《地方告示注解》第五十一卷] 如果房屋只是被遗赠给某人,而未注明是哪一所房屋,继承人应当被强制从遗嘱人所拥有的房屋中,将他们自己所希望的一所房屋交付给受遗赠人:但是,如果他未留下任何房屋,则该遗赠与其说是有益的,不如说是荒谬的。
§30.1.71.1De euictione an cauere debeat is, qui seruum praestat ex causa legati, uideamus.
让我们来看一下,因遗赠原因而提供奴隶的人,是否应当对追夺提供保证。
et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata euincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.
通常应当说,凡是未经诉讼而交付的遗赠物被追夺时,都可以根据遗嘱起诉请求之:但在通过诉讼请求的情形下,为了能提起基于口头协定的诉讼,根据法官的职权,保证是必要的。
§30.1.71.2In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem obseruare oportebit.
在遗赠金钱的场合,应当给承认债务的继承人留出适度的履行时间,而不应强迫其接受诉讼:法务官确实应当根据善意与公平原则来掌握这一时间。
§30.1.71.3Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam uendere uel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si seruum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum uel matrem uel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.
如果某人虽然承认自己负有债务,但提出了他确实无法履行的正当理由,则其主张应当获得倾听:例如,如果遗赠的是他人的财产,而继承人声称所有人不愿出售,或者声称所有人开出了天价,或者如果他主张不应当提供作为遗产的奴隶,因为该奴隶恰好是其父亲、母亲或亲兄弟:因为在此种情况下,通过法官的职权允许其提供估价,是非常公平的。
§30.1.71.4Cum alicui poculum legatum esset uelletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetrauit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probauimus.
当某人被遗赠了一只杯子,而继承人希望提供估价,因为他声称该物与他分离是不公正的,但他并未从法务官处获得这一准许:因为人的情况与其余物品的情况是不同的:因为对于人,已基于宽厚理由而予以采纳,这正如我们上面所确立的那样。
§30.1.71.5Si fundus municipum uectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, uidcamus.
如果自治市的赋税地被遗赠给该自治市本身,我们来看该遗赠是否成立并可被请求。
et Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit, quamuis fundus uectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legauit habet, ualere legatum.
尤里安在《学说汇纂》第三十八卷中写道,尽管该赋税地属于自治市,但由于遗赠人对其拥有某种权利,因此该遗赠有效。
§30.1.71.6Sed et si non municipibus, sed alii fundum uectigalem legauerit, non uideri proprietatem rei legatam, sed id ius quod in uectigalibus fundis habemus.
但是,即使他并非向自治市,而是向他人遗赠赋税地,也应当认为被遗赠的并非该物的所有权,而是我们在赋税地上所拥有的那种权利。