[IDEM libro octauo decimo ad edictum prouinciale. ] §30.1.70.prSi seruus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto seruum tibi legauerit, non est iniquum talem seruum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium.
[同前,《地方告示注解》第十八卷] 如果提提乌斯的奴隶曾对我实施盗窃,随后提提乌斯指定我为继承人并将该奴隶遗赠给你,那么,将该奴隶按其在提提乌斯之处时的状态交付给你,并非不公正;也就是说,你应当就该奴隶在提提乌斯之处时所实施的盗窃,使我免受损失。
§30.1.70.1Nam et si fundus, qui meo fundo seruiebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam seruitutem recipiam.
因为即使曾对我的土地承受役权的土地被遗赠给你,我向你提供该土地,也应当以我恢复原有的役权为前提。
§30.1.70.2Nec dissimile est ei qui mandato alicuius seruum emit uel ei qui seruum redhibet, qui omnes non aliter restituere seruum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo seruo factum fuerit uel antequam negotium contraheretur uel postea.
这与受他人委托购买奴隶之人,或退还奴隶之人的情形并无二致,他们所有人被强制返还奴隶,都应当以对该奴隶在合同缔结前或缔结后所实施的盗窃进行清算为前提。
§30.1.70.3Quare et si post aditam hereditatem seruus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi.
因此,即使在接受继承之后,被遗赠的奴隶向继承人实施了盗窃,也应当以此种方式予以提供,即受遗赠人因该不法行为而向继承人承担相当于诉讼标的估价的损失。