[IDEM libro secundo de legatis ad edictum praetoris. ] §30.1.69.prSeruo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim seruus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.
[同前,《法官告示中关于遗赠的注解》第二卷] 普遍接受的是,可以向已被遗赠的奴隶进行遗赠,因为在接受继承时,该奴隶会立即被受遗赠人取得,随后该遗赠便会随之而来。
§30.1.69.1Si seruum sub condicione legatum heres alienauerit, deinde condicio exstiterit, potest nihilo minus a legatario uindicari nec extinguitur legatum.
如果继承人处分了附条件遗赠的奴隶,此后条件成就,该奴隶仍可由受遗赠人追索,且遗赠并不消灭。
§30.1.69.2Si testator quosdam ex heredibus iusserit aes alienum soluere, non creditores habebunt aduersus eos actionem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri.
如果遗嘱人命令某些继承人偿还债务,债权人并不会对他们提起诉讼,而是对此事的履行享有利益的共同继承人提起诉讼。
nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, ueluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest indotatam non esse.
不仅在此种情况下,提起诉讼的人并非遗嘱人命令给予财产的对象,在其他情况下也是如此,例如,如果他命令以女儿的名义向女婿或未婚夫给予嫁妆:因为提起诉讼的不是女婿或未婚夫,而是对不处于无嫁妆状态享有最大利益的女儿。
§30.1.69.3Si fundus qui legatus est seruitutem debeat impositam, qualis est, dari debet: quod si ita legatus sit 'uti optimus maximusque', liber praestandus est.
如果被遗赠的土地承受着设定的役权,则应当按照其现状予以给付;但如果它是以“处于最完美且最无瑕疵的状态”被遗赠的,则应当提供不承受任何负担的土地。
§30.1.69.4Seruus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent.
曾从事商业事务的奴隶被遗赠时,在其结清账目之前不应予以交付;且如果提起诉讼,法官的职责也应当是相同的。
§30.1.69.5Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus uiuat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caueret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum.
如果被遗赠的物是否现存存有疑问,例如,如果对于被遗赠的奴隶是否活着存有疑问,人们认为确实可以提起基于遗嘱的诉讼,但这属于法官的职权范围,即应当要求提供担保,由继承人担保其将追寻该物,且如果取得该物,则将其返还给受遗赠人。