[IDEM libro quarto decimo ad Sabinum. ] §30.1.56.prSi legati serui nomine stipuletur legatarius fugitiuum eum non esse praestari, nihil ueniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.
[同人,《萨宾注释》第十四卷] 如果受遗赠人就受遗赠的奴隶,要求以该奴隶并非逃亡奴隶为保证内容而订立问答契约,则该问答契约不产生任何效果,因为无论该奴隶处于何种状态,根据遗嘱都应当按原样交付,且受遗赠人不得被视为在遗赠中遭受了任何损失。