[IDEM libro uicesimo quarto ad Sabinum. ] §30.1.50.prSi seruus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.
[同前,《萨宾注释》第二十四卷]如果奴隶属于多人,他将按其主人各自所有权的份额取得留给他的遗赠。
§30.1.50.1Si hereditatis iudex contra heredem non agentem causam uel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis.
如果遗产裁判官对不进行诉讼或敷衍诉讼的继承人[作出了不利判决],这不会给受遗赠人带来任何损害。
quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen prouocauit? iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat.
但是,如果作出了不公的判决,而他却未提起上诉,那又如何? 对他造成的损害不会损害受遗赠人,正如萨宾所指出的那样。
si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, uideamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam.
然而,如果裁判官作出了有利于替补继承人的判决,让我们看看他是否要对受遗赠人承担责任:既然这一判决在涉及他个人身份的范围内创制了法律,难道他不需要对受遗赠人承担责任吗? 因为他不能如此无耻地辩称,判决是因为偏袒而作出了有利于他的裁定。
respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.
因此,他将对受遗赠人承担责任,就像对债权人承担责任一样。
§30.1.50.2Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem uel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio aduersus fiscum locum habet.
如果任何人在对家奴进行审讯之前继承了遗产,或者没有为立遗嘱人的死追究责任,那么受遗赠人可以向国库请求履行遗赠。
quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem.
然而,如果国库不接受这些财产,又当如何? 遗赠的负担必然会重新落到继承人身上。
sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, uel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigauit.
但是,如果他为自己指使了密告者,以便使遗产被判决剥夺、从而免除负担,或者如果他对案件的辩护不够充分,他并不能免除自己的责任,这正如那串通进行遗产诉讼的人的先例一样。
§30.1.50.3Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua uersatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas uel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt uel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.
如果遗赠的是一定数量的货币,而又不清楚遗赠的是何种货币,首先必须调查家父长本人的习惯,其次调查他生活过的地方的习惯;但同时也应当考虑家父长的意图、受遗赠人的身份、对他的喜爱及亲密关系,以及前后所载金额的文字表述。