[ULPIANUS libro uicesimo secundo ad Sabinum. ] §30.1.47.prCum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare.
[乌尔比安,《萨宾注释》第二十二卷]当遗赠某物时,如果是立遗嘱人自己的财产且继承人占有之,继承人不应当拖延,而应当交付之。
sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator uoluit: nam si alibi uoluit, ibi praestanda est, ubi testator uoluit uel ubi uerisimile est eum uoluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis.
但如果该物不在被请求的地方,首先确定的是,除非立遗嘱人另有心愿,否则应当在遗赠所留下的地方交付。 因为如果他另有心愿,则应当在立遗嘱人所希望的地方,或在推测他所希望的地方交付。 尤里安在关于自有财产和他人财产的遗赠中都是这样写的。
sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.
但是,如果该物被留在一个地方,却因继承人的恶意而被转移到另一个地方:除非在被请求的地方交付,否则继承人将因其恶意而被判承担责任;但如果没有恶意,则在继承人将其转移的地方交付。
§30.1.47.1Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, ueluti frumentum ex illo horreo uel uinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin uero non fuit certa species, ibi erit praestaudum ubi petitur.
但如果所请求的是以重量、数量或计量来衡量的物,如果确实遗赠了特定的物,例如“某仓库中的谷物”或“某酒窖中的葡萄酒”,除非立遗嘱人另有心愿,否则应当在其遗留的地方交付。 但如果并非特定物,则应当在被请求的地方交付。
§30.1.47.2Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla interuenit, cauere heres debet de restitutione serui, non aestimationem praestare.
因此,如果遗赠了斯蒂克斯,且因继承人的过错而未出现,继承人应当交付其估价。 但如果没有发生过错,继承人必须就奴隶的归还提供担保,而不应当交付估价。
sed et si alienus seruus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cauebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in seruo ab hostibus capto constat.
但是,如果他人的奴隶在继承人无过错的情况下逃亡,也可以这样说:因为在他人之物上也可以承认有过错。 然而,他应当这样提供担保:如果该奴隶被捕获,应当交付该奴隶本人或其估价。 这在被敌人捕获的奴隶中也是确定的。
§30.1.47.3Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his uel in fuga sit uel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario.
但如果遗赠了斯蒂克斯或潘菲鲁斯,而其中一人或在逃亡中,或在敌人手中,应当说,应当交付在场者或不在场者的估价。 因为只有在继承人不会给受遗赠人造成迟延的情况下,才应当将选择权托付给继承人。
qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis uel mortui pretium.
基于这一理由,人们赞同,如果其中一人死亡,无论如何必须交付另一人,或者也许还要交付死者的价格。
sed si ambo sint in fuga, non ita cauendum, ut, 'si in potestate ambo redirent', sed 'si uel alter', et 'uel ipsum uel absentis aestimationem praestandam'.
但如果两人都在逃亡,则提供担保时不应当说“如果两人都回到控制之下”,而应当说“如果其中一人(回来)”,且“应当交付本人或不在场者的估价”。
§30.1.47.4Item si res aliena uel hereditaria sine culpa heredis perierit uel non compareat, nihil amplius quam cauere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.
同样,如果他人之物或遗产之物在继承人无过错的情况下灭失或未出现,除了提供担保外,他不需要做更多的事情。 但如果因继承人的过错导致物品灭失,必须立即判决其承担责任。
§30.1.47.5Culpa autem qualiter sit aestimanda, uideamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, uerum etiam quae leuis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? quod uerius est.
那么,让我们来看看过错应当如何评估:是否不仅包括最接近恶意的过错(重过失),而且也包括轻微的过错(轻过失)? 或者是否也应当要求继承人具有注意力? 后者更为正确。
§30.1.47.6Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita uerum est, si non post moram factam id euenerit: potuit enim eum acceptum legatarius uendere.
同样,如果土地因地裂而灭失,拉贝奥认为当然不欠其估价:这只有在履行迟延发生之前发生才属真实,因为受遗赠人本可以在接受之后将其卖掉。