[POMPONIUS libro quinto ad Sabinum. ] §30.1.26.prNon amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere uidetur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.
[蓬波尼乌斯《萨宾评注》第五卷] 在遗赠的名义下,归属于任何人的份额,不得多于扣除为满足条件而给付的部分后所剩余的额度。
§30.1.26.1Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.
如果继承人被判令给付某一特定物,且其并未做出阻碍在物品所在地进行交付的行为,若该物随后在没有继承人的故意和过失的情况下灭失,则受遗赠人的地位恶化。
§30.1.26.2Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerua rerum partes esse legatas existimauerunt.
当财产的一部分被遗赠时,对于究竟应当给付物的份额还是给付评估价值存在疑问,萨宾和卡西乌斯认为遗赠的是评估价值,而普罗库鲁斯和内尔瓦则认为遗赠的是物的份额。
sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, siue rerum partes siue aestimationem dare maluerit.
但是应当对继承人予以救济,以便由他自己选择是更愿意给付物的份额还是给付评估价值。
in his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno diuidi possunt: sin autem uel naturaliter indiuisae sint uel sine damno diuisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.
然而,只有对于那些在不造成损害的情况下可以分割的物,才允许继承人给付其份额;但如果它们在自然性质上是不可分割的,或者无法在不造成损害的情况下进行分割,则继承人必须在任何情况下支付评估价值。