[POMPONIUS libro quinto ad Sabinum. ] §30.1.24.prQuod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, ueluti 'quidquid illa ancilla peperisset', constitit: uel ita ex uino quod in 'fundo meo natum est' uel 'fetus tantum dato'.
[蓬波尼乌斯《萨宾评注》第五卷] 即使在自然界中尚不存在之物,亦可被遗赠,这已确立,例如:“该女奴所将生育的任何子女”,或者关于葡萄酒如此表示:“在我的土地上所生产的”,或“仅给付出生者”。
§30.1.24.1Si usum fructum habeam eumque legauerim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.
若我拥有一项用益权并将其遗赠,除非我随后取得了该财产的所有权,否则该遗赠无效。
§30.1.24.2Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluuionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.
若有人在订立遗嘱后,向已遗赠的提蒂乌斯土地添加了某一部分,且其意图是将该部分作为提蒂乌斯土地的一部分,则所添加的部分可由受遗赠人请求(而冲积的情况也是类似的),特别是如果他是从订立遗嘱时属于其所有的另一块土地中添加了该部分。
§30.1.24.3Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, uidendum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.
但若在订立遗嘱后,他从提蒂乌斯土地中减去了某部分并添加至另一土地,则应当探讨:受遗赠人是仍可请求该部分,还是应当扣除此部分,仿佛该部分已不再属于提蒂乌斯土地,因为土地和房屋的名称是由我们的指定而非由自然所决定的。
et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse uideatur.
而且,更合理的观点是,被指定给其他土地的部分应当被视为已被撤销。
§30.1.24.4Si nauem legauero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario uindicaretur.
若我遗赠一艘船,并特意注明其为“我的船”,且随后将其部分地予以全部修缮,只要船骨仍保持同一,受遗赠人仍可正当地请求该船。