[ULPIANUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §30.1.19.prLegata inutiliter data Papi-nianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: 'hoc amplius ei heres meus dato', et diuersum esse in illa scriptura: 'quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die 'heres meus dare damnas esto': non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.
[乌尔比安《萨宾评注》第十五卷] 帕比尼安在《实疑录》中认为,无效给予的遗赠可以通过重复来确认,即通过随后例如在遗赠随附书中作出的这一书面文字:“我的继承人应额外给付他此数”,而在那段文字中情况则不同:“我所遗赠的、未指定支付日期的金钱,我的继承人有义务在一年、两年、三年内给付”;因为遗言人并非意图确认那些无效的内容,而是意图为有效的内容延长期限。
§30.1.19.1Idem eodem loco et in substituto impuberis scribsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si 'hoc amplius' legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.
同一人在同一地方还就未成年人的替代继承人写道:如果未成年人作出了无效的遗赠,只要他(替代继承人)留下了“额外给付”的某种遗赠,且该未成年人未能继承其父的财产即告死亡,则替代继承人应当承担这一债务。
§30.1.19.2In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aeque seruantur.
在留给多人的遗赠中,如果未附加份额,则同等保留。