[PAULUS libro singulari de secundis tabulis. ] §30.1.126.prAb exheredati substituto inutiliter legatum datur.
[保罗《论第二遗嘱板单卷本》] 由被废除继承权之人的代替继承人所给付的遗赠是无效的。
ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissent.
因此,也不能由被废除继承权之人的法定继承人给付信托遗赠,因为法定继承人也被强制按照其若被写明(为继承人)时所适用的同一法律来履行。
sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium peruenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum possessionem filius habuit, a patre accepisset.
但是,如果由于子女中的某人触发了裁判官承诺给予违反遗嘱的财产占有的告示,被写明的儿子也请求了违反遗嘱的财产占有,则其代替继承人应当按照归属于该儿子的财产比例履行遗赠,就如同该儿子已从父亲处继承了其通过财产占有而获得的东西一样。
§30.1.126.1Cum a postumo ita legetur 'si heres erit' et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si uiueret, debiturus erat.
当死后出生儿以“若其成为继承人”的方式给付遗赠,而死后出生儿未出生、代替继承人们接受继承时,应当认为,他们承担着若该死后出生儿活着时所应当承担的遗赠义务。