[IDEM libro sexto quaestionum. ] §30.1.109.prSi quando quis uxori suae ea, quae uiuus donauerat uolgari modo, leget, non de aliis donationibus uideri eum sentire ait, quam de his quae iure ualiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: 'quae uxori iure donauero' uel ita: 'quae uxori manumissionis causa donauero, ea ei lego': nam inutile legatum futurum est.
[同上,载于《疑问集》卷六] 如果有人将自己在生前以普通方式赠与妻子的财产遗赠给妻子,他(写作者)说,该人(立遗嘱人)似乎并无意指法律上将要生效的赠与之外的其他赠与。 否则,他就会像这样表述一样徒劳地进行遗赠:“凡我依法赠与妻子的财产”或“凡我为了释放奴隶而赠与妻子的财产,我都遗赠给她”。 因为该遗赠将是无效的。
§30.1.109.1Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio uendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio conuenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem.
一个被信托向我给付土地或一百个单位金钱的继承人,将该土地卖给了提求斯。 既然给付何者的选择权留给了他(继承人),只要他完整地履行其中之一即可,因此我认为,如果提求斯提供金钱,法务官的职责应当是阻止对土地的追索。
ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset, si alienatus fundus non fuisset, quando etiam aduersus ipsum heredem officium praetoris siue arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque minoris quam centum aestimaretur.
因为这样就会确立与土地未被转让时相同的法律状态,因为即使针对继承人本人,法务官或仲裁官的职责也应当是:如果不给付土地,该土地的估价既不应高于也不应低于一百个单位。