[IDEM libro primo ad Urseium Ferocem.
[同前作者,取自《注乌尔塞乌斯·费罗克斯》第一卷。
] §30.1.104.prAb omnibus heredibus legatum ita erat: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum': deinde infra conprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione.
] 对所有继承人设定的遗赠如下:“谁成为我的继承人,谁就必须负责向提蒂乌斯给付一百。 ”其后在下方补充规定,继承人中的一人不得向其给付。 现问:其余继承人是应当给付整一百,还是应当扣除那一人的继承份额。
respondit uerius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio uerborum non repugnet huic sententiae et uoluntas testatoris congruat.
他回答说,更为正确的意见是,其余继承人应当给付整一百,因为文词的含义不仅不反对这一观点,且立遗嘱人的意愿也与之相符。
§30.1.104.1In testamento sic erat scriptum: 'Lucio Titio, si is heredi meo tabellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato': Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesserat: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur.
遗嘱中这样写道:“给卢基乌斯·提蒂乌斯,如果他把我向他承诺给付金钱的账簿交还给我的继承人,就给他一百。 ”其后,提蒂乌斯在向继承人交还账簿前死亡。 现问:他的继承人是否应得该遗赠。
Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit.
卡西乌斯回答说,如果账簿曾存在,则不应得,因为在未交还账簿的情况下,遗赠权利产生的日期尚未到来。
IULIANUS notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod ἀδύνατος condicio pro non scripta habetur.
尤里安注释道:如果在订立遗嘱时根本不存在任何账簿,那么根据一种理由可以说该遗赠应给付给提蒂乌斯,因为不可能的条件被视为未记载。
§30.1.104.2Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit.
萨宾说,即使是敌人的财产也可以作为遗赠物,如果在某种情况下它能够被购买。
§30.1.104.3Si Attio ita legatum fuerit: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare', deducta sua parte Attius decem petet.
如果向阿蒂乌斯设定的遗赠如下:“谁成为我的继承人,谁就必须负责向继承人阿蒂乌斯给付十。 ”阿蒂乌斯在扣除他自己的份额后,将请求给付十。
§30.1.104.4Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, deducta sua parte decem dabit.
同样地,如果继承人被命令给付十并为自己保留土地,他在扣除自己的份额后将给付十。
§30.1.104.5Denique constitit, cum ita legatum fuisset: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare', exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus uidetur.
最后,人们达成共识,当遗赠如下设定时:“谁成为我的继承人,谁就必须负责向我的继承人给付十”,所有继承人的份额均等,因为每个人都被视为被命令向自己及向其共同继承人给付。
§30.1.104.6Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque uiua matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur.
当某人指定了一名继承人,自其母亲去世时起生效,随后又写明了第二继承人,且第二继承人向该在条件下的继承人留下了遗赠,而该人在母亲尚在世时便去世了,在遗赠权利产生的日期到来后,现问:他的继承人是否应得该遗赠。
uerius est legatum heredi deberi, siue pure a substituto legatum datum est primo heredi siue sub hac condicione 'si heres non fuerit', quia moriente eo condicio impletur.
更为正确的意见是,该遗赠应当给付给其继承人,无论替代继承人是无条件地向第一继承人给予遗赠,还是在“如果他没有成为继承人”这一条件下,因为随着他的死亡,条件已经成就。
§30.1.104.7Si socero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset.
萨宾回答说,如果女婿指定岳父为继承人,且岳父被遗赠将遗产的一部分给付给他人,则岳父在扣除嫁资后,才应当给付被遗赠的遗产部分,就像如果基于借贷原因岳父被欠付金钱,他在扣除该数额后才给付遗产部分一样。